io4 PHILOSOPHIA NATURALIS
Demotu atque angulum X (aequationem secundam) ad angulum Z (aequa-
Corpok-um. tionena maximam secundam) ut est cubus sinus anguli T ad cu-bum Radii. Angulorum T, V, X vel summae T -t- X -+- V, fi an-gulus T recto minor est, vel differentiae T -+- X — V, si is rectomajor est rectisque duobus minor, aequalem cape angulum BHT(motum medium aequatum) &, {\HT occurrat Ellipsi in T , ac-ta ST abscindet aream B ST tempori proportionalem quampro-xime. Haec Praxis fatis expedita videtur, propterea quod angu-lorum perexiguorum V & X (in
minutis secundis, si placet, po-sitorum ) figuras duas tresve pri-mas invenire sufficit. Sed & sa-tis accurata est ad Theoriam Pla-netarum. Nam in Orbe vel Mar-tis ipsius, cujus Equatio centrimaxima est graduum decem»er-ror vix superabit minutum unum secundum. Invento autem an-gulo motus medii aequati BHT , angulus veri motus B ST& distantia S T in promptu sunt per Wardi methodum notissi-mam.
Hactenus de motu corporum in lineis Curvis. Fieri autem po-test ut mobile recta descendat vel recta ascendat, & quae ad is-tiusmodi Motus spectant, pergo jam exponere»
SECTIO