ASTROLOG.I/E GALLfCfE LIBER QUINTUS.
dit igitur in hoc experimento,quod si pori fistulaeAerem excipere queant, ut in lignea, Aer occur-rat, St subintret ad vitandum vacuum. Si pro Ae-re pori sint angustiores, ut in fistula vitrea; accur-rat Elementum Ignis, & si sunt angustissimi sub-intret solus ALthet. Haec autem corpora possuntsupra naturalem suam raritatem adhuc rarefieri acalore; ideoque denseri a frigore, ut evidens est deAere. Atque idcirco in hisce continentur rationesomnes illius experimenti famosi, quibus constatnullum in natura dari posse vacuum naturaliter.Lucem enim ac Coelestes influxus sufficere ad pro-hibitionem vacui negamus , tum quia non suntcorpora etsi sint dxtenla, tum quia ex se compatipossunt vacuum 8i fluere in vacuum : si enim Deusinter Solem Lr Terram vacuum efficeret spatium ;Sol Terram illuminaret & calefaceret, aut a nihiloimpediretur., quod est non impediri.
Supernaturaliter autem vi Divina dari posse va-cuum in Natura nemo fanas mentis negabit. Deusenim Omnipotens qui totum Mundum fecit exnihilo, potest in nihilum reducere Globum Ter-restrem, ac impedire ne ullum aliud corpus in illius 'locum succedat: vel potest vas aliquod ut lebetemita vacuare, ut nullum corpus in iplb restet, ac im-pedire ne ullum aliud in locum praecedentis succe-dat. Sicque dabitur vacuum in lebete. AttamenD. Cartesius x. part. princip. Phil. art. 18. opi-natur id fieri non poste, quin lebetis latera fiantcontigua. Cum enim inter duo corpora (ait) nihilinterjacet , necejse eftutfe mutuo tangant: Sicque siinter Solem & Terram vi Divina daretur va-cuum, Sol & Terra se tangerent, quae opinari ab-surdum est, aitque repugnare ut inter ipsa lebetislatera sit distantia, & tamen illa distantia sit nihil,quasi vero illa distantia non sit distantia illorumlaterum, ideoque nonnihil. Ac in summa vult,quod sit impossibile Deo relinqui vasis extensio-nem concavam in longum, latum &c profundum,§cnon remanere corpus Physicum in lebete: & ratioex ejus principiis est, quia istas extensiones consti-
tuunt naturam substantias corporeae, nec possuntesse extensiones nihili, quia nihili nulla est exten-sio : fallitur autem dupliciter: Primo quod putetdimensiones pure Mathematicas constituere natu-ram corporis Physici; Secundo, quod non adver-tat extensiones illas esse extensiones concavitatisipsius lebetis, & per consequens nonnihil. Sed dehis jam sspradictum fuit.
Objicietur,quod si Ignis vel iEther subintratporös vitri ne detur vacuum , in hoc experimentoargenti vivi, cur vasa vitrea & lignea non etiampenetrant in aliis experimentis fuprapositis in qui-bus vase rumpuntur ne in ipsis detur vacuum ?
Respondeo motum ilterationis a frigore citio-rem esse motu locali iEtheris. Nam in-primo oc-cursu caloris & frigoris insigniter prsevalens fugatdebiliorem ex subjecti parte sibi proxima, & hancalterat, ideoque frigus primo occursu condensansvaporem, causa est cur vas rumpatur metu vacuipriusquam vEther subintrare queat ad vacuum im-pediendum.
Cseterum ex eo quod in hoc Mundo dari nonpotest naturaliter vacuum sive inane spatium, Pi-colomineus Lib. de affectibus corporis Physiciconcludit, extra ipsum Mundum dari quoque nostposse inane spatium. T um quia si datur extra, nonvidet rationem cur dari nequeat intra. Tum quiasi stupenda: cernuntur fieri fractiones valbrum po-tius quam detur vacuum ; sequeretur dato vacuoextra Mundum, hunc odio vel fuga vacui esse inminimas particulas & Atomos in infinito inanispatio divellendum.
Ad hoc autem Respondeo ; Falsem esse conse-quentiam, & ad rationes dico. Vacuum seu inanespatium extra Mundum, non este solutionem con-tinuitatis vel contiguitatis hujus Mundi, cui idcir-co vacuum illud nihil nocet nec nocere potest,^ideoque ad ejus fugam non dispescitur At va-1f cuum intra Mundum est vulnus, in iplb, quod na-^tura totis viribus prtecavet.
FINIS gUlNTl.
\
ASTRO -