Band 
Tomus tertius.
Seite
275
JPEG-Download
 

Orbis Annui.

275

exoptatissima , legi diligenter ante hos viginti qvatuor annos Wit-tichii consensum veritatis revelat £ &Fhilofiphic£, sed cum viderem,dicta Scripturae saepius qvasi obtorto collo trahi ad PhilosophiamCartesianam, qvam neqve satis commodam deprehendi, neqvesicsollicito animo meo fiebat satis; sedacqvievi tamen tantisper, cogi-tans , loca illa ab aliis lingvarum & scientiarum notitia instructio-ribus dexterius explicari posse, si modo id sibi negotii sumere vel-lent, praesertim cum in nonnullis ipse tum mihi satisfecissem.

§. 51. Jo. Bapt. Ricciolus S. J. contra Copernicanos TribunaliInqvisitionis gratificaturus ita debacchatur, ut Virum solertem, Ä-stronomum ingeniosum sine sensu, sine sapore etiam in Philosophi-cis esse diceres: Provoco ad Astronomos optimos religioni Ponti-ficiae addictos; ita ut nunqvam existimaverim, illum idem dicere,idemqve sentire. Ille Almagesti novi Tom. 1. Part. 11. pag. 480;multa conglomeravit dicta Scriptura: contra Copernicanos, e qvi-bus plurima nihil ad rem faciunt, & absurde huc trahuntur ab in-genioso extera, & ingenuo Viro. Etsi vero verear, ne in inqvisitio-nem, cui non siissiciam, prolabar, tamen juvat in instituto qvon-dam itinere, ut possumus, pergere, donecaliqvo modo exposue-rimus saltem ea loca Copernicanis a Ricciolo opposita, qvae ali-qvam mereri videntur in praesenti negotio attentionem, commo-diorem explicationem iis relicturi, qvi in studiis lingvarum meliusversati sunt. Et qvidem principio non morabitur nos, qvomodoPatres, qvi huc pertinentia loca ex praejudiciis suis, sive praecon-ceptis ex systemate Ptolemaico de qviete Telluris opinionibus in-terpretati sunt, ea intellexerint; nobis sufficit, ea non absurde ex-posuisse, & sic nobis ipsis utcunqve satisfecisse.

§. 52. Dum loqvimur de vano Ecclesiae Romanae metu, nonalienum videtur hic addere, cordatiores Theologorum Protestan-tium securos semper spectasse incrementum Astronomiae Coperni-canae; qvidam etiam pro eadem scripserunt: & memini, ante mul-tos annos dixisse Theologum Havniensem praeclare doctum atqveexcellenter meritum, nullo modo fibi perniciosum videri syfiema Co-pernicanum, Sese illud libenter arrepturum , jt modo promeretur de~

Mm 2 mon-