Band 
Tomus primus.
Seite
92
JPEG-Download
 

9 Z PARS ALTERA

aufertur. Atque in omnibus remediis parandis, eligendis,applicandis haud vulgaris Chemici scientia plurimum com-modi adfert, prorsus ut novi quid semper uti lisque prioribusinventis addat. Alterum, quod eo facit, ea est colorumsubactio, ut penitissime rite parato corpori se insinuent, con-stantissime dein illibatum splendorem conservent, in hac veroparte, praecipua quidem artis, ea dedit suae potestatis exem-pla Chemia, ut nemo gnarus dubitet, quin crebro exercitapulcherrima quaeque promittat. Alcmarianus noster Civis,CorneliusDrebbelius, vir antiquis moribus, & fide, in ab-ditissimis quibusque Chemiae quam versatissimus , ut 8c RegiBritannorum carus fuerit, atque Adeptos inter habitus, prae-ter alia scriptum reliquit experimentum, de tingenda colorefulgido ignis lana; Cujus dein gener, KufFelaar, secreto hoctingendi modo largissimas consequutus est opes. ColoremCochenillae divitem Spiritus Nitri mire exaltat usque in ful-gorem coruscantis ignis ; at simul nimis rodit acri suo la-nam; si vero Stanni interim mitescit dulcedine, neque sericonoxia neque lanae evadit tinctura, illibata tamen pulchritu-dine. Tertio denique colores ipsi suavissimi requiruntur.Has Ars nostra parat. Memini Artis tinctoriae peritissimisMagistris quondam ostendere liquores, quos de soluto aereproduxeram, quum spectaculi elegantia pellecti exclama-rent, omni se pretio redimere velle colores hos, si pannisadeo vividi possent inprimi: nec mirum, quippe Cyaneuscupri, violaceus, & viridis, 'ejusdem color, ad nutum Arti-ficis magis fatur, vel dilutus plusculum, tanta varietate»tamque grata, placet, ut qui stabilem his ad lanas, & seri-ca, ad lina, & gossypia, durationem conciliare poterit,thesaurum nacturus sit immensum. Prorsus ut dubitare ne-fas