93
de ARTIS THEORIA.
fas sic, quin cultura Chemiae Tinctori quam maxime P r P*stesset, ut nova & pulchra quotidie sua in arte valeret dete-gere.
Vitraria ars, si ulla alia, generi humano utilissima. Hu- Vitrariijus & politoris ope succurritur oculorum vitiis. Abessethaec, quid seni cum literis ? Illi debemus uni, quod valea-mus , defensi a calore urente, atque a gelido frigore, puri asordibus, interim liquido omnia conspicere, ut nec impediatventus. Sive quiescentes in aedibus, sive carpento vecti velnave, vivimus. Vitra pura, vix inficienda labe aliena, siinfecta fuerint facile emaculanda iterum. Haec contentasua oculis objiciunt, conspecta per seculum servant, necmutant custodita, nec mutantur ab his facile. Vitro con-dita undique consolidato incorruptilia, immutabilia, per-stant. Vitrum omnia spernit rodentia, ipsum, si datum fuitunquam, Alcahest eludit, illudque sive in eo aestuet, siveP cr vim ignis agitatum in eodem volitet, coercet, duro cae-te *a i n eo deliquescunt in aquam sinceram. Vitrum princeps .usique in ipsa Chemia instrumentum. Antiquissimum quidemhoc inventum; in Aegypto excultissimum; Tiberiano tem-pore malleabile; hodie, & a seculis, Morrani apud Venetos,atque inter Britannos pulcherrimum omnium paratur; quod,nisi ubertate vilesceret, omni sane metallo longe habereturpretiosius. Electio materiae ad conflandum hoc nobile opus;praeparatio artificiosa; mistura optima; coctio; & in sum-mam perfectionem evectio; adeo Chemistis debetur, ut nonaliunde ullum capiat adjumentum, hinc magis indies magif-que promoveri queat. Enimvero, silices, arenae, saxa,varias dant vitri species. Calx inde diversis.parata urendi at-que exstinguendi modis, longe alias praebet alias vitrorum
M 3 pul-