Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
35
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium. )5

tuis observationibus confirmabantur. Nec tamen accuratiusomnia tum persequi aut examinare poteram, quod Telefcopiodestituerer, & iter Gallicum urgeret. Sequenti vero hyemeanni L. in aedibus Oratoris nostri Parisiis telefcopio fatis com-modo, ipso praesente & una observante Oratore, apparitionestuas Lunares cum Luna contuli, Librum tuum subministranteClarissimo & utriusque nostri amantissimo Ismaele Bullialdo,Viro cui Musae Charitesque pectus finxerunt, summo Astrono-mo ac Mathematico insignique Philologo, quo tum familiari-ter utebar. Et <p<t<nis quidem deprehendi tibi favere, necquicquam temere, aut alio ordine positum; sed suo loco omnia,idque incredibili diligentia, industria ac laboro. Postquamvero Romam veni, diligenter contuli cum Eustachio de Divi-nis, homine, caetera indocto, harum vero rerum apprime peri-to, qui cum optimos omnium [quos hucusque in Belgio, An-gliä, Galliis, Germania & Italia vidi] tubospicillos conficiat,tum accuratissimam Lunaris disci delineationem edidit summolabore ac magnis vigiliis confectam, nec minori ingenio, quosane plurimum valet, ut ejus nationis plerique omnes. AcLunam quidem non semel una observavimus rogante Eusta-chio, cui nova cujusdam Jesuit* delineatio Neapoli missa erat,non minus ab Luna quam Eustachio distendens, quamvis o-ptimis vitris ac tubofpicillo facta ab ipfomet Eustachio elabo-ratis, ut ipse asseverabat: semper vero eandem deprehendimusnec ulla ratione immutatam. Macula quidem in inferiori parteerat, quam Eustachius clare antea se viaisle dicebat, nunc veronon comparere, de quä alio tempore commodior agendi locuserit: Caetera verb eodem modo se habebant. In Jove vero,Telefcopio novem palmorum Romanorum, hoc est sex pedum& XII digitorum Rom: fasciam quandam [quas ille geminasalio se tempore vidisle ait] observavi quamvis fatis obscure.Arbitrabatur autem si majorem tubum opticum habuistemus,

E 2 clari-