Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
36
JPEG-Download
 

;6 Excerpta Ex Literis,

clarius ac distinctius eandem fuisse visuros. Quantum vero me-moria retinere poteram ex iis, qux tuo in libro tam in Belgioquam Galliis observaveram: videbatur sane delineatio illa Eu-stachiana apprime cum tua convenire, sicut & illa, quam post-modüm apua Magnum Ducem Etruriae & Florentiae Principem,si quis alius harum rerum diligentissimum investigatorem & pe-ritissimum censorem, eo ipso monstrante vidi, quam ipsemetconfecerat. Nihil enim plane depictum erat [coloribus enimin tabula facies Lunae expressa erat] quod non ipsemet saepiusinspexerat videratque. Et tum quidem in Tui mentionem in-cidimus, quam quidem ego inieci idque cum laudatione 6celogio quo debebam i & ipse Magnus Dux retulit, te optimesibi cognitum, & inventum illud tuum apprime placere, posteTe vel ob istud solum scriptum inter summos viros numerari.Idem Principis Leopoldi fratris magni Ducis summo ingeniopraediti judicium idem de Te sensus. Cum vero mense Augu-sto exeunte in Patriam venirem, ab Rege Serenissimo FridericoIII. Domino meo Clementissimo evocatus, ut in AcademiaHauniensi Mathesin & Astronomiam Profeslor docerem; indi-gnum mihi videbatur cactera mea curiositate, quem virum tantifacerem, tantum apud alios laudaveram* tanti ab aliis fieri au-diveram, non compellarem, & ut commercium literarum me-cum habere vellet rogarem: prasserdm cum in iis quae meditor,& pras manibus habeo lucem aliquando (si D E US faverit) aspi-cienda , magno mihi usui esse possit. Has igitur, transeuntiumad vos commoditate datä, prassend Juveni affini meo dedi cummandatis ut responsum ä te petat. Neque enim dubito quinper quatuordecim dies aut tres hebdomadas, quibus apud vosmercimoniorum causa commoraturus est, tantum ä negotiis pu-blicis privatisque ocii sis habiturus, ut homini tui amantissimotuarum virtutum aestimatori maximo paucis verbis responderepossis. Ne autem nostri ignarus sis, donum hoc tibi mitto, li-

* brum