Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
100
JPEG-Download
 

IOO

Excerpta Ex Literis,

Nobilissimo Amplissimo ^

Domino JOHANN I HE VEL IO,

Senatori & Mathematico Excellentissimo ,STANISLAUS LUBIENICTZKI, S.

T ISI vitavit me nuper ad Te literis compellandum singularis*Tua, quae per Orbem celebratur humanitas; (virtus hominimaxime conveniens ) tum vero & excellentissima totoque pa-riter orbe clarissima rerum Astronomicarum peritia. Incitavitautem novus Cometes, de quo variorum Virorum Doctorumjudicia ad te misi, quae Tibi non ingrata fore auguror. Ad-jungo nunc continuationem ejusmodi observationum, antequamParisiis, Hafniä & aliunde plura ä Viris doctis accepero, quaelibens meritoque Tecum communicabo. A quo quantoperemecum illorum nonnulli, quos scilicet häc in urbe degentes al-loqui mihi licuit, mutuam humanitatis & industriae vicem ex-spectent , ex häc Husvedelianä fepistola, quam adjungo, vides.Nec dubito eandem aliis esse mentem. Tuo enim meritoomnes Te velut Astronomorum nostri secui i Principem cele-brant & colunt. Expectamus autem abs Te & accuratamCometae istius delineationem, Tuä diligentia & laude, cujuspraestantissima Instrumenta, sicut toto orbe, ita & Gottorpii(ubi ea in instructissima & tot admirandis referta BibliothecaDucali vidi) magni fiunt, dignam. Unum addo antequam fi-nio? Voluissem libenter Tibi adjuncta praeterito die Martismittere, sed describi tam cito non potuere. Vale Vir Exi-mie, in annos quam plurimos, & quam felicissime insigni Rei-publicae vestrae 6c literariae ornamento ac commodo, Hoc Ti-t>i strenae loco votum sincerum mitto. Hamburgi Anno1664. 26. Decembris,

Domi-