Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
101
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium. ioi

Domino JOHANNI HEVELIO,STANISLAUS LUBIENICTZKI, 5.

A Ccepi recte cum hodierno Tabellario literas Tuas die iocurrentis S.n. scriptas, iisque inclusa literarum Tuarumapographa antehac a me ad Te missa , in quibus nihil pror-sus mutare voluisti. Adeo in iis quas de Coelo, vel currentecalamo commentaris, immobilis, incomparabilium observa-tionum Tuarum, velut coelifer Atlas certus es, sicut Terrampotius, quam Coelum moveri cum Pythagoras, & illo pri-mo P russae vestrae Hipparcho Copem ico (cujus ego epita-phium in Patria illi llrbe Thorunensi aliquando vidisse me inaede Cathedrali memini) contendis. Quod autem ad alio-rum literas attinet de iis jam tibi superioribus meis satisfeci.Hoc autem dico, propria fultus experientia hic & alibi virosdoctos Sententias luas ad Tuam composuisse, nec eos vel mi-nimum pudere, ä Te tanto Magistro ea quae antea ignora-bant, vel in quibus haerebant, discere. Legunt autem Tuavestigia, qui Te ex observationibus nuperi Cometae orbitamCometae penitius investigasse, & singularia quaedam ex hoc Coe-lesti, ut sic dicam , doctore didicisse fateris &c: En quae Il-lustrissimus Rautenstenius de Te ad me scripsit 8 hujus men-sis , quae Tibi sidem facient, quanti Te ille faciat: qualia plu-ra jam antehac ä me habuisti. Itaque perge strenue in Tuislaboribus, quos dies noctesque, in perficiendo insigni illo Co-metographiae opere , exantlas, &ut alter Atlas tantam Coelimolem sustines. DEllS Coeli constantem valetudinem , &prosperos successus Tibi largiatur, quo praeclaris ingenii Tuimonumentis, non tantum hoc nostrum seculum , sed & secu-tura cum magno Scientiae Astronomien , & publicas utilitatisincremento decores & locupletes! Id Tibi ex animo vovet,Tuoque favori se & exiguos conatus suos commendat. &c:

N 3 Domi-