102 Excerpta Ex Literis ,
Domino JOHANNI HEVELIO,
STANISLAUS LUBIENIECTZKI, 8.
Q Uod ä multo tempore nec scribas , nec rescribas mihi,Tuis gravioribus laboribus adscnbo. Non dubito enimTe omni studio & virium nistx ad edendam Tuam Cometo-graphiam, quod maximum prarstancissimi Tui ingenii monu-mentum , & opus incomparabile orbis literatus magno cumdesiderio & taedio exspectat, incumbere. Crede mihi omniumanimi, aures oculique in illud, velut Astronomie! ingenii mi-raculum, directi sunt, & quamprimum illud sibi exhiberi, avi-de'praestolantur . Neque vero putes me palpum Tibi obtrude-re. Provoco enim ad totius non tantum Senatus Astrono-mici, in quo line aemulo &c rivali dominaris, sed & reipublicaeliterariae judicium. Fidem dictis faciunt illa , quae ut antehacab Illustristimo Rautensteinio , Nobilistimo Heinsio , aliisqueviris Amplissimis, ita nuperrime a Celeberrimis Socieitatis JesuPhilosophis Ricciolo , Kirchero & Schotto , tum doctissimoGrütero, perscripta ad Te misi. In quae doctissimus Bullial-dus, tot testimoniis maximae virtuti Tuae merito datis, noncontentus postremis literis ad me 14 Augusti datis inseruit.En vero etiam gravissimum &c Amplissimum , sed meritis Tuispar debitumque testimonium , a Clarissimo Kirstenio datum,qui Tibi per me hafce literas, iisque inclusum Cometam suum,versibus doctissimis adornatum, ac Nomini Tuo Clarissimo di-catum, mittit. Gratulor Tibi has laudes summas , Coperni-canis, Tychonianis & Keplerianis proximas in rei Astronomi-en Scientia , ut ab aliis viris talium peritissimis, ita & ab hocViro doctissimo, inque Astronomicis versatissimo tributas. Isvero etiam gratum Tibi animum hoc publico monumento, deProdromo Cometico , quem Fi per me miseras, testari se vo-luisse mihi dixit, nec pauca quae de Te, vel Tui occasione de ar-gumento