Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
154
JPEG-Download
 

i<f4 Excerpta Ex literis,

detur habere commodi haec telescopia , quod quilibet, etiammyops, possit observare, si iis utatur , quod non posset, sipinnulis, communis tamen tutior est, habetque antiquos o-mnes suffragantes. Legi etiam diligenter ea , quae de tubospi-ciliis erudite scripsisti, praecipue vero quae de hyperbolicis len-tibus retulisti, quia tamen in hujusmodi artificio multum &temporis & operae posui , tractatumque dioptricum in meocursu Mathematico, satis accuratum edidi, dicam super ea re,quid sentiam. Quamvis habeamus demonstrationem, quae o-stendat omnes radios axi hyperbolicae parallelos, in eodem e-jus puncto, vi refractionis adunari, id tamen non probatur dealiis inter se parallelis, & ad axem inclinatis. Ex quo sequi-tur quod telescopium hujusmodi lentibus instructum, & in a-liquod objectum, e.g. in Solem directum , distinctissime par-tes ejus centrales ostenderet limbos vero ejus minutis 15 aCentro dissitos minus distincte exhiberet, quam lentes sphxri-cx. Quod non tantum speculative demonstro , sed experi-mento probatum habeo, usus enim sum aliquando hyperbolaoculari, quae ad sensum videbatur bene elaborata, quae lentiobjectivae fatis bonae conjuncta in tubo, objecta media clareexhibebat, partes vero eorundem objectorum laterales distor-tas repraesentabat & minus distinctas, quam lens ocularis sphae-rica ejusdem foci ostenderet. Unde puto huic figurae hyperbo-licae non multum esse tribuendum , solisque sphaericis utendum:in eoque laborandum ut lances exactam habeant figuram , &in ipsa lance totum perficiatur opus, nulla agglutinata papy-ro, sed nude supra metallum. Nostri Artifices Parisienses, ti-nus praesertim in eo videtur excellere. Est etiam Nobilis ali-quis, qui licet lentibus suis polituram non inducat excellen-tem, multosque sulcos relinquat, hae tamen lentes in tubo opti-me succedunt. Haec ad Te scribenda censui Vir Illustris, utpotius ostenderem , me in tuo opere volutando diligentem

fuifle,