Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
159
JPEG-Download
 

AdJoh.Hevelium. 159

Ut in tui fixarum catalogi calcem responsum rejiceres simulquein lucem ederes. Cum etenim in Machina tua Coelesti, In-strumentorum tuorum fabricam & usum ita lucide explicue-ris, ut etiam ab iis, qui illa Teque observantem nunquam vi-derunt, facile percipi utrumque possit. In Asterismorumverö descriptione illa, locorumque fixarum stellarum, tam pe-nes longitudinem quam latitudinem coiuiotatione diligentissi-ma, quid Organis tuis, quid methodo & industria praestite«ris, universo deinde orbi probabis, sicque malevolorum acinvidorum ora praecludes: quorum calumnias apud aequosomnes judices, harum sublimium rerum cognitione, vel levitertinctos & imbutos, operum tuorum exhibitione dilues & dis-sipabis. Nulla tibi apologia amplius opus erit, unica rationeimpossibilitatis efficiendi, quae Adversarii tui tantopere jactant,allegata & stabilita, omnia molimina eorum subrues ac ever-tes. Quos si famae & aestimationis fuse cura tetigerit, eamquedecoquere noluerint, cum parvulis Instrumentis suis ad ali-quod ingens Opus accingere se debebunt, quos procul dubioinfelix exitus manet. Meam interim Sententiam accipe. Ja-ctantiam Domini Jloockii, quae Astronomum haud decet, äViris Peritis non sine aliqua indignatione excipiendam fore.Attonitus quidem resto, dum alpicio, quo livor, aut contra-dicendi studium eum impulerit i ut absurda proferre maluerit,dummodo famae tuae ac industriae, quantum in ipso est, detra-ctum iret. Tunc demum Instrumentis suis pusillis instructustecum tuisque amplis, ac ad observandum maxime idoneiscontendere ac decertare poterit, suasque observationes tuiscorrectiores & exactiores praedicare, cum oblecta sub angulominimo visa aeque ac quae videntur sub majori, sensibilia este,eorumque partes aeque distinctas apparere probaverit. Quidabsurdius hac Hypothesi? quae minima ac sensum fugientia, ae-que percipi & distingui, ac maxima, poste adilruit. In ob-serva-