158 Excerpta Ex Literis,
Amplissimo ac llluflrissmo Viro ,
JOANNI HEVELIO, VeterisGedani Consuli,
ISMAEL BULLIALDUS, S. P. D.
L Iceras tuas die 26 Septembris Iabentis hujus anni scriptas,una cum observationis cuse Lunaris deliquii, Januario pro-xime praeterito visi , delineatione, atque exemplari tuae ad Cla-rissimum Oldenburgium epistolae, apud quem de DominiHoockii in Te acerbo/nimis & inurbano calami stylo jure ex-postulas ac conquereris, simul accepi, objectiones adyersius tuamobservandi Methodum, Instrumentorumque tuorum concin-nam fabricam, omnibus partibus absolutam structuram, ar-temque in eorum usu ac tractatione singularem tuam, ä qui-busdam tibi oppositas, tandem mistas facere, nihilque ampliusobtrectatoribus istis reponere , apud Te sapienter equidem de-creveras , vellemque ut propositi tenacem erga Dominum Ho-ockium Te exhibuisses: quod sic tamen inceliigas cupio, ut si-lentio transmittere ab eo in te congestas redargutiones invidio-sas, consilium dare nolim. Non'solum enim tuae famae con-sulere, eamque adversus calumniatorum insidias injuriasque in-tegram , non minus quam vitam substantiamque tuam, serva-re teneris: Sed etiam alio nexu Reipublicae Literariae omni-bus honestis viris probisque obstrictus es & obligatus; quorummaxime interest, ut Lucubrationes tuae Astronomicae, omniumquotquot ad nos pervenerunt, excellentissimae ac perfectissi-mae autoritatem suam retineant, quae Astronomicam Scienti-am novorum locupletatum subsidiorum accessione firmant acsustentant. Ita ut quae tuis observationibus superstructae erunttabulae accuratiores, etiam & Cocio magis convenientes, quashactenus habuimus, in multis sint facile superaturae, seculis-que venturis motus corporum C oelestium, exactioribus nume-ris ostensurae. Hujus vero Cohlilii author tibi libenter forem,
> ut