16}
Ad Joh. Hevelium.
Amplisfimo clarissimos Viro ,
Domino JOHANN 1 HEVELIO,
Consuli Veteris Gedani, Primario hujus Seculi Astronomo.JOH ANNES FLAMSTEDIUS, S. P. D.
L iteris meis nuperis , He veli mihi colendiilime , responsumtuum humanissimum , datum Junii 24. ab Amico nostroDomino Oldenburgio accepi; & plurima cum voluptate per-legi , non solum quippe exinde intellexi, meas, omnem ani-mi Tui offensionem delevisse, sed & tuam mihi conciliasse a-micitiam , qua nihil unquam esse potest vel gratius mihi, velacceptius. Virorum enim Astronomia: peritorum semper ex-petivi amicitias, ut amice cum iis de Studiis Astronomicis, &ratione optima accuratas instituendi observationes, easque ad-hibendi dissererem , factasque ab iis cum meis conferrem,sed tuam praecipue , quippe quem jam diu non perfunctorie,aut gloriolae solius captandae studio, sed ut Posteritati prodes-ses , & Studiosorum ( quibus minores fuerint facultates) sub-venires laboribus, Artes has sumtibus ingentibus, nec minori-bus corporis & animi laboribus coluisse, ab operibus tuis edi-tis intellexi: magno propterea honori summoque habeo be-neficio , concessam a Te amicitiam, quam eo semper animocolere studebo, ut cüm in honorem tuum , tum in mutuamstudiorum nostrorum vertat utilitatem ; nec fi mea posthac atua aliquando discrepet opinio, libere sed amice indicare ve-rebor , quippe te hanc libertatem xqui bonique accepturum,doctissima tua ad me innuit Epistola. DE IIS O.M. vi-tam Tuam & valetudinem quam diutissime protegat , Decus& Columen Astronomias. Hanc ornare semper, mecue,ut coepisti, amare perge. Vale. G renovier , Julii. 20. St. v.Anno 1 676 .
X 2
AmplU.