Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
164
JPEG-Download
 

i($4 Excerpta Ex Literis,

Amplissimo Viro ,

JOHANNI HEVELIO,

Veteris Gedani Consuli.

JOHANNES BAPTISTA LANTINUS,in suprema Divionensi Curia Senator. S. P. D.

Larissimus Bullialdus cum aliquot Machinae Coelestis tuar^codices amicis pro arbitrio largiendos a te acceperit, unome donatum voluit. In quo non magis veteris & singularis,quae mihi cum illo intercedit , amicitia: rationem habuit,quam ardentissimi studii, quo me erga te & immortalia ope-ra tua affectum este intelligit. Ego illi pro tam pristanti &honorifico munere gratias egi, ut debui. Tibi vero, Vir Am-plissime , ä quo profectum est , ut etiam gratum animum si-gnificarem, officii mei esse duxi , nec ideo in agenciis gratiiscessare debere , quod ignotus a te beneficium accepi. Ne-que enim tibi minus debebunt, quamvis sint ignoti , posteri,pro asternis laboribus tuis , quibus Coelum terris admovespropius, & artium principem Astronomiam non solum pul-cherrimis repertis locupletasti, sed iis insuper auxiliis instru-xisti , ut ad summum fastigium perduci possit. Atque utinammihi foret harum rerum peritia & usus & otium praeterea, utinventis tuis uberius proficere & frui liceret. Hic tamenmirari ipse & perspicere , atque his nonnullos quos habetpatria mea Burgundia Syderum Studiosos, juvare non desi-stam. Eritque mihi liber tuus vel eo nomine carissimus,quod ad amicitiam tuam aditum fecerit. Qua me ut bearevelis summopere rogo & postulo. Dabam Lutetii pridieNonas Quintiles. Anno M. DC. LXXVH,

Nobili