Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
176
JPEG-Download
 

i Excerpta Ex Literis,rerum simulacra exhibeant. Sed cum maxime rubigini ob-noxia sint, fusa e varia mixtura prxferri. Verum enim verbin his quoque, ne quidem argenteis plane exceptis, idem e-venire , contractis ex aere vel loco humidiore maculis, depre-hendi . A chalybeis autem posse rubiginem averti munda ma-nu, singulari tegumento, ac pro loci & temporis ratione quan-quam rarius, leni unguento , fi usus poposcerit, facile abster-gendo .

De Materia securus,jam circa formam occupatus ac mo-dum, quo expeditius labore defungerer tempusque lucrarer, (ePrincipiis, opticis passim obviis certior, quicquid vel dc Archi-medis, Procli, vel Prolomaei Pvergetx, aliorumve jrecentiorumitidem, Portas, Cardani &c. Speculis, in Librorum Idea ple-rumque conspicuis, circumfertur; sive opinationi, live credu-litati, sive conjecturis, ignorantiae locorum inde distantium, ad-do; falsis, quin etiam vetitis, etsi sub augusto Salomonis no-mine, principiis datum) dubius nihilominus haesi; Utrum sphae-ricum Manfred i Septaix, Mediolanensis, ad XV passus urendi vimexercens ? num Viileti Lugdunensis Concavum magis [ quippecujus punctum ustorium circiter 3 ped. a centro distat, refe-rente Celeber. Oldenburgio vestro;m Actis Philos. Anglican.Jprimo vehit impetu imitarer? si paria facere vires excederet.

Nolui tanaem in massa tanti ponderis , nec exigui pretii,ne dicam laboris, periculum facere: Sed abs Te commendata,nihil vulgare promittens, arrisit Hyperbole. De Parabola qui-dem multa oculis atque auribus percepi: Ad illius ductum au-tem confectum aut conflatum prxgrande speculum, a Circuloprorlus alienum, nihil hactenus; Multo minus de Hyperbolico,quod cum Parabola, velut in extensione , aut novissime in fu-sione vel politura contingit; neutiquam confundatur.

Olim me advertisse memineram , sub 1'ortx citati quibus-dam fabulis aut verborum involucris & permutationibus ali-