Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
177
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium. 177

quid veri fubefle, quod quis eruere diversa conando, interdumaliud agendo assequi poftet. Prasterea observaveram, Msti Ca-toptrici occasione [in Jacobi Jani Regis Danias quondam Ar-chiatri , Bibliotheca reperti insertique Ephemeridibus Annisexti & septimi S. R. I. Academicae Naturae Curiosorum] inspeculo meo Veneto plano, vix advertibili errore declivi, nongeminam modo lucentis ex opposito candelae, sed imaginesquinque formatas.

Proinde plura in hoc quoque Conico Phaenomena acqui-rendi cupiditate,singulari ratione Hyperbolem accommodavi,non nisi gnaro Catoptrices obvia: donec ex voto denique suc-cessit annuus propemodum , idemque mira patientia superatuslabor: novo exeunte Proteo; Speculo sic ob varietatem ,cum-primis, novem imo decem in certa distantia reflexas inspicien-tis facies (imperfectas tamen, vel coalescentes) nuncupato:Quandoquidem effectus ejus atque phaenomena quinquagena-rium pene numerum attingunt; Cujus Diameter unius cumdimidio pedis Radsbonensis, sive (qui coincidit fere) Romanimajoris: vis urendi summa intra sesquipedalem ä centro di-stantiam .

Pleraque Inscriptio sequens complectitur, si legere eamnon dedignaris: Jocosa , ut coram Fratre meo Christiano A-dolpho licuit, hoc ipso Speculo nuper a me donato.

En tandem aliquandoMARTEM INDOMITVM,

Herculeo Labore, Amore Tuivictum ac vinctum!

Non tam ferro flammaque domantur Ferreaquam blanda vi.

Sic toties currente rota, manuque rotanteNovus exit PROTEUS.

Vatem non agit,

Z

Osten-