Buch 
Ioan. Bapt. du Hamel astronomia physica seu de luce, natura et motibus corporum caelestium libri duo ... Accessere Petri Petiti observationes aliquot eclipsium solis et lunae: cum dissertationibus de latitudine Lutetiae, declinatione magnetis, necnon de novo systemate mundi quod anonymus dudum proposuit
Entstehung
Seite
88
JPEG-Download
 

Cxrteßi sewttnti* ex-tutuur.

88 ASTRONOMIA PHYSICA.

anni spatio circa Solem revolvitur. Quod si Sol vna ex fixis, &:fixae totidem Soles censeantur : secundum caelum dicamusquod omnes stellas, atque innumerabiles complectitur vorti-ces , cum quo si nostrum quod incolimus componatur , vixerit sensibile. Tertium denique estnobis penitus incognitum ,jdque latissime vitra stellas fixas patet, ac prope immensum il-lud esse existimo. Quivero 12 . caelos recensent, nulla probabi-li ratione ducuntur. Quod enim de anticipatione aequinoctio-rum, vel de stellarum motu,ab occasu in ortum; necnon demaxima Solis declinatione asserunt : id praeclare per tellurismotum Copemicus explicat, cujus axis declinationem suampaululum mutat. Sed haec alterius sunt loci, ac mihi videorjam plus fatis evagari.

Simp. Facile patiebar te ab eo quod erat propositum ab-errare. Nec tibi tamen, nec Theophilo plane assentior. Pri-mum, mirari fatis nequeo, quomodo Cartesius,cujus meritosumma est apud me auctoritas, hunc mundum, nec finitumesse, nec infinitum, sed indefinitum statuat. Quod si sua con-tinetur figura, finitusj sin secus, erit infinitus. Quod nisi inPhysica plumbei simus, numquam concedemus. At quis illiusterminos praescribat ? nemo homo, sed Deus qui cuncta inpondere, numero, & mensura disposuit. Iam quod Theophilusdemotu firmamentitardisiimo adduxit, nihil contradico, nisiquod non necesse est, tot caelestes sphaeras multiplicare. Enim-verö corpus vnico motu cietur, detur id tibi: at multi negantmotus ab ortu in occasum, atque ab occasu in ortum , esse di-versos. Vnus forte , & idem est, qui non penitus absolvitur.Imo nec motus Solis annuus ab occasu in ortum nititur, sed aSeptentrione in Austrum vicislim commeat. Motus itaquezodiaci apparens tantum est, non realis : quemadmodum &csphaerae circuli , quos commenti sunt Astronomi, vt faciliusmotus caelestes explicare possent, ac numeris persequi.

Men. Quando forte quadam sphaerae mentionem fecisti,illius circulos breviter nobis exponere non graveris : ante-quam ad planetarum motus majoribus tenebris involutos pro-grediamur.

Simp. Distimulare non possum id mihi molestum esse ad

h«cc