Band 
Tome huitieme.
Seite
144
JPEG-Download
 

144 naturalis historiée lib. XXIII.

tritae, vel potae. Tussim veterem & orthopnoeam sanantbinae, detracto cortice in vino potae. Si & febris sit, ex aqua,aut ecligmate ex aqua mulsa, aut ex passo decoctae. Prosunt& phthisicis eodem modo, & omnibus thoracis rheumatis-mis ; nam & concoquunt pituitam & extrahunt. Adversusscorpiones quaternae ex vino bibuntur. Epinyctidas ex oleoillitae , & lentigines, & hulcera manantia, &c hulcera oris,& furfures. Cutis pruriginem succus baccarum emendat,6c phthiriasin. Aurium dolori & gravitati instillatur, cumvino verere &: rosaceo. Perunctos eo fugiunt venenata om-nia. Prodest contra ictus, Se potus, maxime autem ejus lau-rus , quae tenuiora habet folia. Laccae cum vino serpenti-bus , & scorpionibus, &: araneis resistunt. Ex oleo & acetoillinuntur & lieni, &: jocineri : gangraenis cum meile. Etin fatigatione etiam aut perfrictione succo eo perungi, ni-tro adjecto, prodest. Sunt qui celeritati partus multumconferre putent radicem, acetabuli mensura in aqua potam :efficacius recentem, quam aridam. Quidam adversus scor-pionum ictus, decem baccas dari jubent potui. Item & inremedio uvae jacentis, quadrantem pondo baccarum, folio-rumve, decoqui in aquae sextariis tribus ad tertias, eamquecalidam gargarizare : & in capitis dolore, impari numerobaccas cum oleo conterere , A calfacere.

Laurus Delphicae folia trita olfactaque subinde , pesti-lentiae contagia prohibent : tanto magis si & utantur.

(74) Dioscoride, ibid.

(75) Dioscoride, ibïd. emploie icile mot ahtpxt, vitiligines,

(76) Dioscoride, ibid.

(77) Tel est le laurier de Chypre ,

dont nons avons traité au livre 15 ,chap. 30.

(7S) C’est la quatrième partie derhémine , ou quinze dragmes. Voyezla fin d u liv. 2 l.

provoquent