2.o6 NATURALIS HISTORIA LIB. XXXVII.
nidore flagret. Affirmatur à Germanis ideo maxime appe-titam provinciam : & inde advectos primum, quos Graecimacatos Vocabant. Famam rei fecere proximas Pannoniae,id accipientes circa mare Adriaticum. Pado vero annexaefabulae videtur causa, hodieque Transpadanorum agresti-bus feminis, monilium vice succina gestantibus, maximedecoris gratia, sed & medicinas : quanto tonsillis crediturresistere, & faucium vitiis, vario genere aquarum juxta in-festante guttura ac vicinas carnes. Sexcentis fere M. pais. àCarnunto Pannoniae abest litus id Germania:, ex quo in-vehitur, percognitum nuper. Vidit enim Eques Romanus,missus ad id comparandum à Juliano curante gladiatorummunus Neronis principis, qui haec commercia & litoraperagravit, tanta copia invecta, ut retia arcendis feris po-dium protegentia succino nodarentur : arma vero, & libi-tina, totusque unius diei apparatus esset è succino. Maxi-mum pondus is glebae attulit xm librarum. Nasci & inIndia certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia,illinc pineo cortice inhaerente trahit advehi rude, politiqueadipe suis lactentis incoctum. Liquidum primo destilare,argumento sunt quaedam intus tranflucentia, ut formicae,aut culices, lacertaeque, quas adhaesisse musteo non est du-bium , & inclusas indurescenti.
Genera ejus plura. Candida odoris praestantissimi. Sednec his, nec cereis pretium. Fulvis major auctoritas. Ex iisetiamnum amplior tranilucentibus, praeterquam si nimioardore flagrent : imaginemque igneam inesse, non ignem,