Band 
Tome douzieme.
Seite
260
JPEG-Download
 

x6o NATURALIS HISTORll LIB. XXXVII.

tum ex iis Cyprii obtinent : dosque eorum est nec in coloreliquido, nec diluto, verum ex bumido pingui, quaqueperspiciatur, imitante translucidum mare : pariterque trans-lucentem colorem expellit, & aciem reficit. Ferunt in eainsula tumulo reguli Hermiae, juxta cetarias, marmoreoleoni fuisse inditos oculos ex smaragdis, ita radiantibusetiam in gurgitem, ut territi refugerent thynni, diu miran-tibus novitatem piscatoribus, donec mutavere oculis gem-mas.

Sed & vitia demonstrari oportet in tam proclivi erratu.Sunt quidem omnium eadem. Quaedam tamen nationumpeculiaria, ficut in homine. Ergo Cyprii varie glauci,magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus teno-rem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. Adhoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, quiimprobatur, etiam dilutior. Hinc genera distinguuntur.Sunt aliqui obscuri, quos vocant caecos : alii densi, nec èliquido translucidi : quidam varia nubecula improbati.Aliud est hoc, quam umbra, de qua diximus, Nubeculaenim albicantis est vitium, cum viridis non pertransit as-pectus , sed aut intus occurrit, aut excipit in fine visumcandor. Haec coloris vitia : illa corporis, capillamentum,