54 ASTRONOMIA PHYSICE
includuntur , quiesceret. ) Adeoque Satelles quivis - ur-gente ista differentia Virium, perget Areas Temporibusproportionales circa fui Primarii centrum describere. Etigitur , ( per Prop. XII. ) differentia ista Virium tenditad Planetam Primarium ut centrum. Sed, antequam Sys-tema totum urgeretur, per lineas parallelas, Vi aquali& contraria illi, qua Primarius verius Solem urgetur,( hoc est, in statu naturali, ) Satelles quivis urgetur äVi composita ex Vi Centripeta tendente ad centrum Pri-marii fui, & ex Vi omni Acceleratrice , qua Primariusurgetur. Unde praedicta Virium differentia ea est, quaSatelles in Oibita sua circa Primarium retinetur, reliquaAcceleratrice Vi, qua Primarius in quolibet Orbita sucepuncto urgetur - ad hoc nihil faciente : Hac vero Vi-rium differentia hactenus est ostensa tendere ad centrum.Et igitur Vires, quibus Planet* Secundarii in Orbitis suiscircum Primarios retinentur, tendunt versus dictorum Pri-mariorum centra respective. Quod erat demonstrandum.
♦
SECTIO