Opera Posthuma. 17
fateri, impossibile esse in homine , & reliquis perfectis animalibus exactam venarum , 8carteriarum propagationem, magnitudinem, ramificationes, rectitudines, obliquitates, anas-tomoses , ramulorum diametros , & fines haberi.
Si igitur Wtllifius nec calamo > nec icone vasorum /anguineorum pulmonis totum pro-gressum , & circumstantias exponere potuit, sed quasdam tantum metaphoricis corymbi,& similium nominibus descripsit , & fictis, obscurisque iconibus adumbravit , quomo-do , inquam , Dominus Borellus tam variam distinctamque speciem rei nondum integreexpositae , nec unquam sub sensum casurae , eftormare potuit ? Unde dubitare possumus,ipsum proprise menti naturam accommodasse , quod ut magis pateat , relictis perfectio-rum animalium pulmonibus, imperfectorum, simpiiciorumque pulmones lustremus, quiinflati, & exsiccati, sectique per longum , arteriae & venae , evidentem & compendia-rium progressum ob diaphaneitatem exhibent.
In ranis igitur , lacertis, & similibus arteris pulmonares exterius supra membranampropagantur ä basi ad conum prosequendo sulcos , & liras per longum excavatas : Late-raliter ramos emittunt, qui transversaliter supra cellularum areas excurrunt. Hi surculosin extremitate promunt mutua anastomosi unitos, ita ut fiat rete cujus spatia interceptaoblonga , & inaequalia sunt. Exaratum rete ulterius exporrigitur areis non ita inaequali-bus , & amplis , quae ovalem , vel subrotundam prae se serunt speciem. Idem pariter re-te a lateribus trunci, & ramorum emanat, & in omnem peripheriam supra membranascellularum extenditur..
In interna pulmonum parte , hoc est , in cellularum extremitatibus assurgentium ver-sus interiora parietum , excurrunt venae pulmonares amplae , quae ramos per subjectos pa-rietes pari ratione propagant, qui in rete desinunt, & a latere eadem reticularis propaga-tio manifestatur : Quapropter tota latitudo cellularum hoc cooperitur. Exarati rami ,& rete , quae ä venis erumpunt irrigato pariete interno cellularum , ipsarum quoque fun-dum , seu aream attingunt, quae extra occurrit, & ex arteria , & vena taliter in rete de-sinentibus , sibique occurentibus , fit continuatum vas , ut impossibile sit attingere arte-riae fines, & venarum exortum. Haec reticularis vasorum structura cellulae fundum oc-cupans , in persectorum animalium etiam extima superficie patula occurrit, licet difficul-ter Et quamvis Wdlrfim delineaverit extremos vasorum fines varicosos, & solutos intraareas desinentes, tamen est vasorum rete vesiculas, & cellulas ambiens. Ulterius sensi-bus hoc patet , quoad vasorum proprietates, truncum scilicet ampliorem esse ramis, hosinterdum alios minores promere, sed ampliores reticularibus vasculis , qui denique in re-te absumuntur. Frequenter absque intermediis surculis majores rami in rete solvuntur ,cujus va a magnitudine reliqua, non superant ; Venae pariter truncus arteria amplior est ,sicut & insignes rami; rete vero ubique aequale est. Extremitas trunci arteriarum ad api-cem pulmonum deducta conspicuis latisque ramis parum in rete implicitis totidem venaeramis occurrens eidem anastomozatur; lateralster quoque ab utroque vase emanans rete areamlicet minimam cooperit, ita ut sanguis per vas amplum , & conspicuum ab arteria in ve-nam propellatur, juvantibus etiam reticularibus plexibus.
Nec theoria a Domino Borello proposita stare , vel convenire potest cum structura va-sorum in ranis, & similibus expositorum ; tria namque in hypothesi Domini Bjrelli re-quiruntur, immutatio scilicet particularum sanguinis ad diversas , ftatutalque naturas, &configurationes media conformatione , & orificiis vasorum. Secundo determinata, &proportionara ora in fistuiis capillitium constituentibus , consimiles admittentia particu-las ; & tertio d.ctarum partium eructatio in vas venosum , & amplum in determinatis lo-cis , Se scriebus ; Haec itaque praestari non possunt in exaratis pulmonibus ; etenim arte-ria ampla , qux sanguinem vehit, ramos minores promit , ä quibus surculi, & tandemrete succedit, ita ut (ensim minuatur amplitudo , & continuatus sit ductus , licet obli-quus. Immutatio igitur , & redactio ad determinatam naturam similem suis prototypis
C non