Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
Seite
20
JPEG-Download
 

20 Marcelli Malpighii

negatur , impugnaturque l Domino Borello , sicut & altera pars ab eodem Propositione109. admittitur , ubi probat respiratione , &motu pulmonum sanguinis pravam , st con-fusam misturam distolvi , facta in partes minimas divisione.

Impugnatur igitur fermentatio in pulmonibus, nam in his nulli succi fermentativi repo-siti sunt, cum vesiculae pulmonares solo aere repleantur , & reliqua vasa semper abster-gantur ü perenni fluxu sanguinis. Alibi addit fermenrationem in fluidis fieri turbulentaebullitione, &rarcfactione partium mixti; haec autem fieri nequit, nisi aliquae partes intraalias fluidi moveantur, &cum motus nequeat fieri, nili cedant locum advenientibus,ideoilla. coguntur vertiginoso motu accurrere ad replenda loca relicta ab advenientibus. Ergoin progressu fermentativi motus repeti debent circumvolutiones. At in hujusmodi fistu-lis arctis, contrarii & vertiginosi motus fieri non possunt, quod probat experimento fis-tularum vitrearum subtilium , quae repletae guttis aquae , vini rubri, hydrargyri, & aeris,licet concutiantur , vel aer insuffletur, non tamen miscentur.

Reddit autem rationem ; nam fluida componuntur moleculis duris , & angulosis, quasimplici contactu uniuntur , ergo in strictis canaliculis non possunt vertiginoso motu agi-tari ; etenim figura contigua diversa componunt aggeriem similem operi texellato, undeuna molecula non potest excurrere supra aliam in angusto loco. Ulterius fermentatio re-quirit ultra motum vertiginosum, rarefactionem &infiationem , qua majus spatium exi-git. Si igitur in loco angusto non potest succedere motus vertiginosus, tanto minus mo-tus fermentativus.

His & similibus fermenrationem , in pulmonum vasis tollere conatur Dominus Borel-Ius. Ut clarius tamen procedamus, opportunum est indicare quid nomine fermentatio-nis intelligendum veniat. Habet igitur Dominus Borellus , Prop. 135. fermentationemesse motum intestinum partium corporis mixti , qua propria vi motivä , vel alteriuscorporis advenientis agitatur , ex qua intestina conturbatione plures , & diversi conse-quuntur effectus , & prxeipue dissolutio textura corporis mixti. Motus itaque intes-tinus excitatur vi partium componentium mixtum , vel alterius subingredientis turbati-vi , energeticique principii , quo medio non tantum commoventur particula ad motum,sed soluta arcta colligatione intercepta partes liberata indolem suam motivam exercent.Utrumque autem in vasis pulmonaribus continetur, unde ratione materia necessario suc-cedet fermentatio in sanguine ; etenim sanguini , chilo , & lympha affusa , utpote exvegetabilium partibus derivatis, insunt particula , qua proprio motu agitationem com-monere possunt: Vis namque motiva in farina , reliquisque pericarpiis fructuum , & vi-nis, coctione in visceribus animalium peracta, non extinguirur , sed in productis adhucmanutenetur, & manifestatur. Externum vero , & turbativum principium ab aere per-petuo separatur media membranea pulmonum substantia , & pertranseunti sanguini ubi-que miscetur, & affunditur. Et licet Doctissimus vir admittat, minimas particulas spi-rales aeris sanguinem ingredi, probabilius tamen est , quid latitans in acre & aqua etiam,summe mobile , & activum separari, quod fortasse luminis naturam lapit : Ex urina enimquae est portio sanguinis , luminosum corpus coruscans, flammamque concipiens extrahi-tur , ut patet in Phosphoro Nobilissmi Roberts B,jle. Dubitare quoque possumus ex ma-gneticis effluviis, originem trahere.

Ex commixtis igitur actuosis particulis agitantur fluidi partes , & atteruntur , undenova inducta libertate ulterior succedit intestinus motus, donec singulas particulae sint incontinua circomvolutatione , & ad levem , exiguumque contactum disponantur , utfluant : Exaratum autem opus in arctis tubulis fieri posse Dominus Borellus admittere co-gitur , memor eorum , quae docuit Propos. zi. & sequentibus, dum musculorum ten-sionem fieri mixto succo nerveo , & sanguine in minimis musculorum fibris , a quibusfermentationem., & ebullitionem excitari probat; musculorum autem fibrae , in quibusfermentatio excitatur, & ebullitio, turgentiaque longe, & valde longe minores sunt vaso-rum