Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
Seite
19
JPEG-Download
 

Opera Posthuma. i p

acaro , &c. venas ita exiles esse , ut aegre imaginatione concipere valeamus, & succes-sive quanto magis exiles erunt contenti 4 venis sanguinis fluidi particulae. Ulterius admit-tendum esse id, quod docet praefatus Vir, fluores resolvi in minimas partes solidas, undeprobata de solidis adaptari etiam fluidis. Illud tantum addam, necessariam esse analogiamin structura arte parata cum naturali machina penes configurationem, proportionem compo-nentium , materiam analogam fluido , consimilem speciem motus , & similia , quae äDomino Borello absolute non sunt observata : Constat enim propositam machinam infun-dibulum esse divisum in angusta , rectaque infundibula ; patuit autem superius , tubulos,per quos movetur sanguis , truncos esse iolutos in ramos , hosque in latum rete desinen-tes, cujus singuli annulli copiosis anastomosibus communicant cum lateralibus: quare nul-la analogia est in machina. Idem militat in componentibus fluidum : nam Dominus Bo-rellns supponit angusta infundibula , & fluidi partes conspicuas, & ita efformatas, ut dis-poni possint in tali, & tali situ , & contingendo laterales cum his non confundantur ,quod in sanguine , cujus massam tam varia , & multiplicia confusa integrant , imagina-ri non possumus. Postremo motus diversus est in machina Domini Borelh ab eo , qui inNaturae organo celebratur ; nam in machina artificiali corpuscula moventur motu recto ,nec ad latera derivari possunt : in Naturae autem organo cum tubuli sint circulares , &pluribus foraminibus , seu hiatibus pervii , motus quidem fiunt recti ex impulsu , sedobstantibus oppositis tunicis vasorum franguntur, & reflectuntur : orificia quoque ingres-sum , & egressum contiguis fluoribus communicant, unde nulla est similitudo, & ana-logia. His accedat, sanguinem in pulmonibus duplici motu agitari , ä corde videlicet,& ab elatere recepti aeris ; Primo motu Natura tentat motum rectum , in secundo fiuntex laterali compressione motus contrarii ä circumferentia ad centrum , unde motusrectus perturbatur ; Quare ex his necessario sequitur mixtio , & attritio particula-rum sanguinis : nam fluor propulsus ä trunco , vel ä ramis , dum subit annulos re-tis , ex membrana tubuli opposita orificio frangitur, & dividitur in laterales rivulos,qui recta propelluntur , donec obstanti membranae reflectuntur , hinc laterales parti-culae intra acutum angulum retardato motu , quasi vortice retrogrediuntur , & ces-sante impulsu subsequentibus immiscentur ; quae verö in opposito angulo , & spatioexcurrunt , ulterius producuntur , donec occurrentes primo fluori reflexo ad opposi-tum parietem misceantur , & ita chorea haec succedit. Et quoniam in exarato fis-tuloso annulo patent hiatus in contiguos annulos , ideo si majus sit momentum incontento fluido , ac in lateralibus, nova fit divisio, & ex propulso humore in con-tiguos tubulos fit vera motus refractio , & consequenter mistio , quae ob frequen-tiam annulorum ita repetitur, ut haec sola sufficiens sit pro mutanda corpusculorum posi-tione in fluido sanguinis.

Diversa quoque vasorum situatio , & positio ex aeris in pulmones inspiratione & expi-ratione fluidorum motum variat ; contracto namque & collapso pulmone vasa varicosaredduntur, unde quies, & impressus motus fluido vasorum crispatione , & obliquitateobtunditur , & ad latera flectitur & manifestatur : succedente vero inspiratione , tensisquidem vasis primo celerius movetur , mox vigente elatere fit ä circumserentia ad axemrepercussio. Ex tot igitur variis, multiplicibulque motibus , & contactibus succeduntcontrarii , & vertiginosi motus, qui pro mixtione necessarii , oportunique censentur äDomino Borello : Nec obstat tubulorum angustia , nam particularum minima moles , va-sorum annularis conformatio cum multiplicibus anastomosibus, & impressa varia motusspecies sufficienter , & abundi mixtionem explere possunt in arctis etiam vasis , ut hucus-que probatum est.

Ex exacta igitur sanguinis, chyli, & lymphae in pulmonibus mixtione non solum succe-dit miscibilium divisio ad minima , verum intercedente fermentatione calor emergit, san-guineae massae instauratio , & major particularum libertas inducitur. Hoc postremum

C 2 ne-