Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
Seite
53
JPEG-Download
 

Opera Posthumas 5z

videlicet fistularum Bellini ; vidit inquam spatia & oblongos sulcos inter fistulas lo-catos , quos pervios ab urina credidit; non tamen est: affecutus existentiam tubulorumä BelLro propositorum , qui expressione fluidi & mente attinguntur, & sunt germa-na & vera urinae via. Liquido igitur patet , geminas hasce politiones toto coelodistare & Naturam propius attigisse Bellmum , quam Eustachium , & ponere has sen-tentias easdem omnino esse , idem extare, ac si quis diceret, manum integrari quatuorspatiis , idem esse ac dicere manum componi quinque digitis articulatis, &c. manusenim non est quid continuum ; ideo spatia inter digitos necessario succedunt , quoetamen non habent tanquam propria peculiarique structura integrare manum , quodetiam de renibus proportionalster dici potest. Pauca haec pro tutela Chariffimi Amici& veritatis habui ; quapropter superest , ut transitum faciam ad ea , quae contra re-num usum enunciata sunt.

Renes ä Natura destinatos esse pro urinae separatione omnibus, praeter Eraststramt»)est in confesso. Qua autem ratione contingat , varie explicatur. Doctissimi Viri ,

Borelltis & Bellintss , mechanice exposuerunt per modum cribri & fistularum varieconfiguratarum, quibus mediis determinata substantia separatur ; quam quidem po-sitionem , utpote probabiliorem sequutus sum ; licet Doctissimus Borelius sinistre in-terpretando mea scripta , pluribus castigare lentaverit , quibus modeste AmicissimusBobn respondet ; cum ex meis scriptis cursim etiam lectis pateat , me mechanicamurina? separationem non impugnare , sed dubium haerere, qua specifica machina, nos-tris instrumentis analoga , succedat. Hanc tamen separationem peractam diversitatefigurarum admittentium consimilia corpora , tanquam insufficientem causam censu erenonnulli ; & praecipue inter nostrates Paulus Minus in libro aliäs citato contra separa-tionem urinae mechanice expositam , his urget : Quod depuratur d cribro non ejl liqui- objeaionrsdum ; in renibus est liquidum ; ergo separatio non potest succedere per modum cribri. Mi»icam urina*ror Virum Chymiae addictum haec proferre. Forte ignorat particulas falis fixi & fos- (parationemfilium solutas mixtasque aqueae substantiae , fluidum urinae & aquarum thermalium expositam'secomponere , & corpora quoque solida ab ipsa urina reliquisque fluidis sola separatione " d sp e ""f^ CShaberi ? cum aquae ipli solutas salium & similium solidas particulas corpus fluidum "'integrare passim quilibet observet; cum fluida ä solidis in hoc differant, quod in so-lidis ex immediato contactu superficierum tracta unä portione, reliquae siibsequanturjin fluidis vero , quia partes libere moventur, nec mutuo totalique adhaesu cohaerent,tracta & avuhä unä , reliquae non succedunt; ideo soliditas & fluiditas possunt partesminimas, etiam solidas pro fui compositione admittere.

Instat secundo. In intensa febre ex ebullitione in particulis integrantibus san-guinem , motus gravitatis , seu impulsus , quo particulae decidunt & subeunt ca-naliculos , superatur a motu agitationis , quem efficit calor, unde nisi remisso calo-re, non net urinae separatio. Firmat instantiam exemplo aquae ebullientis, quae non exitfacto exiguo foramine in vase , nisi remissä ebullitione. Hoc argumento non infir-matur mea positio , nam id, quod supponitur succedere, non est absolute experimen-to consonum , etenim urinae separatio , ut observatur in ardente praecipue febre , co-piosa redditur in principio accessionum, quo tempore languido succedente cordis mo-tu & impedito humorum intestino motu , calor corporis & humorum motus re-missus est. Idem pariter accidit in declinatione , in qua succedente humorum prae-cipitatione & retardato cordis motu , remissiora sunt omnia ; in vigore autem &augmento ut plurimum parce redditur urina. Succedit autem hoc totum , quia invigore febris cor impetu & celeri motu propellit sanguinem per arterias , unde eximpetu particulae tecta linea , & quasi tot tectis canaliculis per Longitudinem vasis

9 l B to ~