Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
Seite
83
JPEG-Download
 

Opera Posthuma. 8z

fertione N in globosum corpus aperitur, quod mente dividi potest in geminas partes,in inferiorem videlicet O , & in superiorem P. Haec turgidior est & amplior , con-tinuaturque cum vesiculis seminalibus O , ita ut sit via ab extremitate deserentis Nin globosi corporis partem P , & ab hac in continuatas appendices , seu vesiculasseminales O. Quapropter femen a testibus separatum in globosum corpus eructa-tur , & ab hoc etiam in appensas seminales vesiculas derivatur, ibique asservatur , utstato tempore excernatur. Hoc totum firmatur experimento ; nam leviter compressaextremitate deferentis vasis N , femen exprimitur in globosum corpus , & lacera-tis vesiculis seminalibus totum per eas excernitur , integris autem vesiculis in-versa compressione in ejaculatorium vas exprimitur , unde evidens est , nullas ad-esse valvulas, sed continuatam esse viam , commerciumque inter exarata vasa, quodaliorum etiam insectorum & perfectorum animalium exponendis iconibus magispatebit.

Inter reliqua igitur insecta , in quibus haec veritas patet , primum locum ha-bet cicada , cujus vasa seminalia hic exaranda duxi. Gemini itaque testes A oc-currunt , qui uvae racemum aemulantur ; sunt enim glandularum , seu ovalium lo-culorum cumulus lacteo semine turgidorum , qui tracheis copiosis ditantur. Appen-duntur autem deferenti vasi 7>, quod deorsum productum hiat in ovale corpus C,durum , sublutei coloris , fibris carneis exterius circumductis excitatum, quod estprincipium ejaculatorii vasis D. Non longe ab exarata insertione vesiculae seminalesE exoriuntur , quae sericorum intestinulorum bombycis formam prae se ferunt ; la-tiores enim primo sunt, & sensim gracilescendo cceco fine terminantur. Longitudi-ne duas uncias Bononienses superant , tenuique excitantur membrana , circa quamcarneae fibrae circulariter locantur , quae immersis in aqua vesiculis patent. Replenturcandido semine , quod in grumos, & frustula de facili concrescit. Ab ovali igitur ,& musculoso corpore C impeditur seminis ulterior productio in ejaculatorium vas,unde necessario sensim 4 vasis deserentibus delatum in vesiculas seminales deriva-tur , ubi asservatum , laxato musculoso corpore coitus tempore deorsum ad pe-nem deducitur.

Idem pariter observare est in lucano , in quo bini testes A observantur congloba-tione intestinuli coeci excitati , & interdum ejusdem extremitas extra divulsa patet.Ab his deferens vas B erumpit breve , & varicosum ; hoc desinit in ovale , commune-que corpus C , quod est principium ejaculatorii vasis, quod sensim turgidius redditurD ex circumductis fibris carneis; & tandem gracilescens oblongum ductum E excitat,qui ad penem deducitur. Prope insertionem vasis deserentis in ovale corpus C ortumtrahunt vesiculae seminales, seu intestinula cceca A oblonga, quinque enim uncias Bo-nonienses aequant. Delatum igitur femen a testibus per propria deserentia vasa in ve-siculas seminales Aregurgitat ; nam vivente animali ingens motus in ejaculatdrio vaseD observatur , quasi per saltum manifestatus , unde intercepta via necesse est femensursum reflecti, eäque laxata in coitu admissum deorsum trudi ad inferiora. Consi-milem structuram observavi in Carabo delineato ab Aldrovando de InseEtis , in Tab.IV. N°. i. Quatuor namque glandulae A , & interdum plures obviae fiunt subluteae ,rotundae , depressae tamen , & in centro foveam habentes , ad quam desinit vas defe-rens B. Extciiüs tracheas habent ramificatas. Intus candidum & globosum semenconditur. Vas deserens producitur ad radicem penis, & non longe hiat feminalisvesicula C, quae eodem semine turget.

Solet natura in aliquibus insectis, in quibus ingens seminis copia coacervatur proicecundandis ovis, insignes non solum reddere seminales vesiculas, verum etiam mul-

L 2 tiplicia

N«. 5.

Tab,

Fi

III.

Tab. IUPig; 3

F'S' 4 °