Tab. III.
F ‘S- s-
84, Marcelli Malpighii
tiplicia addere cocca intestinula , quibus congestum femen tandem stato tempore eji-citur. In his itaque seminales vesiculae communionem quoque habent cum deseren-tibus vasis medio ductu , & communi quodam canali. Hoc apprime observatur inlocustis prassmim quarum vasa spermatica & praecipue vesiculae enormi pollent mag-nitudine. Harum gemini testes A coccis intestinulis constantur, l quibus produc-tum femen per epididimnm B , quod varicoso , latoque constat vase ; deinde per de-serens Cin corpus quoddam D trar.sversim locatum traducitur. Corpus hoc totamventris extremitatem replens exterius cocca imestinula promit , quibus cooperitur , &quasi cefarie ornatur. Crassa constat tunica , & fortasse etiam carneis fibris munitur.Cocca intestinula exterius subviridia , & cinerea sunt , intus cava & semine turgida.
A parte superiori exarati corporis D assurgunt vesiculae seminales £, quae geminae sunt,
& in intestina cocca oblonga , candidaque F solvuntur , albo coagulatoque semi-ne referta. Expositum corpus D sinu excavatur per transversum ducto , in quemdeferentia vasa manifesto ore hiant. In hunc quoque vesiculae seminales aperiuntur,& ab hoc cylindricum corpus G tubulosum , loco ejaculatorii vasis emanat. Inhunc sinum totum femen ä testibus genitum defertur , & in vesiculas seminales ,
& intestinula cocca derivatum , tandem per ejaculatorium vas G postremo excerni-tur.
Huc usque ex bombycis, & infectorum lustratione patuit , communionem interce-dere inter vas deserens & seminalem vesiculam. Hanc eamdem communionem in ho-mine, & quamplurimis brutis longa exercitatione inquisivi. Et quoniam non in omni-bus eamdem evidentiam assequi contigit , ideo aliorum solertiae relinquam.
Sed prosequamur reliqua, quae ä Domino Swammerdamo mihi objiciuntur. Acriterigitur me increpat , quod spinalem medullam adumbraverim absque cerebro. Ut sin-cere verum fatear , multum quidem debeo sagacitati Domini Swammerdami , qui inbombyce cerebri figuram geminis globulis fibrosa , albaque cerebri parte excitatisnobis aperuit , & iconem dedit. Si tamen benigne attendantur ea , quae inmea historia exarantur , patebit , me cerebri molem indicasse & adumbrasse. Ha-beo enim , tredecim nodos numerari , licet icone undecim tantum delineaverim ,omissis scilicet duobus circa medium spinae locatis; cum , re ipsa , consentiente Na-tura & ipso D. Swa.mmerd.amo , totidem sint , duodecim videlicet globuli in spinalimedulla , & cerebrum appensum. Geminos itaque supra primum tracheae orificiumlocari indicavi, & ab his post brevem spinalis medullae productionem, nodum postremopromi ( qui cerebri loco est J ä quo processus bini emanant ad oculos & mandibulaspropagati. Hoc igitur Swammerdamo debeo quod exactiorem cerebri structuram ge-minis quali subrotundis partibus constantem , mihi indicavit. Hanc igitur partem äme deprehensam cerebri nomine insignire non ausus sum, cum cerebello, corticaliqueportione destitutam viderim , & pro solis oculis, & mandibularum musculis fabrefac-tam putaverim , & eo magis , quia in dispersis nodis spinalis medullae disparatas con-gestiones corticis viderim , ä quibus nervi insignes exortum trahunt. Quare occasio-nem interdum dubitandi mihi occurrere , exaratos globulos dispersas esse cerebri por-tiones , enunciavi. An igitur occasio dubitandi interdum occurrens sic idem ac du-bitare , Si dubium in philosophicis erratum sit tam acriter puniendum , aequus judi-cet lector, dum ego D. Swammerdamo , qui postremo Ephemeri spinalem medullamconsimili omnino meae bombycis figura delineavit, debitas gratias rependo pro ulte-riori hujus partis dilucidatione & laudum praeconiis , quae meo nomini facere digna-tus est.
Esset aliquid addendum circa multiplicium cordium existentiam ä me in bombyce
asser»