*4 -REGIjE SCIENTIARUM
A n n. hinc suspicari liceat. Non enim succus iisdem in tubulis tam diversos co-lores pollet induere. Sic Ficu transvertim in medio secta , qui ab extremafoliorum parte defluit succus , aquosior est , & minus candidus, quam quiex parte altera stillat: ita ut succus aquosus qui foliis inest , in tubulos succocandido refertos commeet, & cum eo misceatur; aut certe diversi utriusquesunt canales , vel tubuli.
VIII. Ex is atque aliis concludebat vir ingeniosus & doctus, illud ve-ro proximum videri, succum nutritium in plantis , ut sanguinem in ani-malibus circumagi. _Nam magna est inter plantarum & animalium vegeta-tionem similitudo. In illis lactea vasa chylum excipiunt , qui in venas ,deinle in cor & pulmones , in cor rursum , tum in arterias defertur nu-triendis partibus: quod reliquum est in venas refluit. Non dissimili ratio-ne succo nutritio radicum extrema imbuuntur , qui in radicis corpus pri-mum , tum in caulem & truncum per tubulos sibi aptatos ad ramos us-que &c folia eluctatur. Quod supere st per alios canales ad radicem remeat,ut digeratur & fructuum nurritioni sit idoneum. Unde in plerisque plan-tis radices multfim incrementi sumunt , nec minus fere quam rami : itaut succus ad extremas usque radices protrudatur , ut versus ramos idemimpellitur.
Accedit illud etiam corpora quxque liquida in perpetuo motu versari, utaera, aquam, languinem, quae si torpeant, brevi corrumpuntur. Quarein plantis succum non esse otiosum, sed perenni motu a radice ad folia usque,& a soliis ad radices deferri existimabat.
IX- His lectis qua: in eam rem conscripserant D. D. Perrault 8c Marione,placuit, ut omnes die constituto in hortum Regium te conferrent , atqueexperimenta omnibus coram fierent. Quae utique magna ex parte facta sunt.Nec tamen ea esse hujusmodi, ut circulatio succi in plantis ex iis demonstraripossit, nonnulli existimabant, Lc imprimis D.du Cios qui scripto peculiarisententiam suam exposuit.
Negabat ex Analogia & similitudine quadam plantas inter &r animaliaargumentum fatis firmum duci polle , quo succi alimentitii in plantis circui-tus demonstretur. Non enim omni ex parte est similitudo , atque ejusmodiAnalogia: nihil fere probant.
X. Huic utique respondit D. Perrault ejusmodi Analogias inter animan-tes & plantas, si sola: sint, minus eile idoneas quae rem propositam con-ficiant : sed tamen negari non posse quin eae nonnihil lucis afferant rei jamvariis experimentis comprobat® , quam efficiunt admodum verisimilem :quod unum in Physicis imprimis consectamur. Quocirca has conjectura: evariis oblervationibus duct^ non mediocriter ex co confirmantur , quodplantae & animalia in eadem vi aut facultate vegetatrice conveniant ; cumnutritio omnis in quodam humoris circuitu posita videatur •, neque enimea fit nisi coctione qua: ex partibus alimenti jam dissolutis & permistis ori-tur. Dissolutio porro & miltio continuum motum postulant, quo partescomminuuntur & filtrantur per meatus apte dispositos. Haec filtratio atitpercolatio repetitis vicibus perfici debet.
XI. Jam ut ad experimenta facta veniamus, ex iis quaedam concludi
possim*