Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
192
JPEG-Download
 

iyr REGINE SCIENTIARUM

A n n. ad quartum seu bistextilem annum sex horis tardius futurum est.

1680. XIX. Cum asquinoctium verum & medium nonnihil inter se discre-pent juxta recentiorum observationes , hoc quidquid est discriminis Au-ctores Calendarii neglexerunt. Nunc autem medium post verum duobusretardatur diebus , & anno bisextili sub vesperam die 21 Martii contin-git. Demonstravit porro D. Castinus intra 400 annos interim eo die ve-rum , interim medium sequinoctium futurum. Quod si ea quam proponitmethodo uteremur, initio ab anno 1680 ducto, xquinoctium medium senrper die 21 Martii contingeret, ut Nicaeni Concilii temporibus. Atque velex hoc uno exemplo facile omnes intelligent quam Ecclesia: ipsi & toti orbiChristiano Astronomiae instauratio sit utilis.

XX. D. Caffini die 13 Junii Planisphaerium suum ex argento conflatum& Ludovico Magno destinatum exhibuit ; simul illius descriptionem Avarios usus exposuit. In priori facie Planetarum motus juxta Tichonis StCopernici hypothefes ; in altera stellae omnes his in regionibus visibiles de-lineantur. Hujus centrum Polus borealis obtinet, circa quem sidera quae-que motu diurno vertuntur. Super illius planum obliquus circulus attolli-tur qui Zodiaci Signa pertransit, quique Solem, Lunam & Planetas om-nes fecum defert. Ex una parte in signa & gradus , ex altera in menses Adies anni dividitur. Verum praeclari hujus instrumenti descriptio & usus au-topsia ipsa melius quam sermone ullo percipiuntur , praesertim cum illiusstructura publici juris facta fuerit. Usus est opera industrii & eruditi admo-dum artificis D. Butterfield Angli.

XXI. D. Roemer die 27 Augusti machinam suam planetariam protulit»qua: Planetarum motus tam apte exhibet , ut perpetuarum Ephemeri-dum loco este postit. Illius machina: structuram & usus scripto exposuit»eximii artificis D. Thuret operam adhibuit. Ac D. Castini die 31 Au-gusti quam apte haec machina cum Planetarum motu consentiat , de-monstravit.

Eodem die D. Roemer alterius machina: quam Luna: motibus dimetien-dis animo conceperat, linearem descriptionem & formam exhibuit , qu^brevi post tempore ab eodem artifice fuit absoluta.

XXII. Nec illam quoque ü D. de la Hire ante aliquod tempus exco-gitatam machinam ad Eclipses inveniendas intactam praeterire fas est : hancpostea horologiis oscillatoriis sic aptavit, ut index qui intra annum Luna-rem periodum suam absolvit, Novilunia quatque & Plenilunia , imo &futuras eo anno Eclipses demonstret. Una ex iis machinis cum aliis pr#"d.ctL ad Imperatorem Sinensem mista est , quam Patri Fontenay tradidit >eamque postea ab eo reposcere placuit Imperatori Sinensium.

CAPUT ll-