ACADEMIA HISTORIA. Lib. VI.
Quod autem vera fiat Mercurii dissolutio per salem communem, cum ex Chy-eo fit corrosivum sublimatum, hinc etiam colligitur , quod sublimatum illud mica.eodem prorsus modo aqure communis affusione liquescat, quo argenti &vitrioli crystalli liquescunt in aqua, & praecipites cadunt additione alcalium,
£eu volatilia sint, seu lixivialia.
IX. Inter dissolutiones Mercurii factas per spiritum salis , & per subli-matum est quoddam insigne discrimen , tametsi utrique eadem sit subjectamateries , nempe liquidus Mercurius; eadem est effectrix causa , salis nimi-rum communis spiritus acidus, ubi nitrum abest, & vitriolum. Nam ut unaMercurii uncia spiritu salis dissolvatur, quatuor aut quinque mensium spa-tium impenditur; ut dissolvatur per sublimatum,una hora id perficitur. Cujusrei ea videtur ratio , quod Mercurius cum sale communi permistus, ignis viin fumum efferatur, seu in partes admodum exiles, & attenuatas, qu$ undiqueinvoluta: ab acido falis una cum Mercurii vapore sublato, starim dissolvun-tur , quod rota Mercurii moles, quasi in superficies, aut particulas extenuata,atque ex omni parte oppugnata ab acido simul sublata tam cito exsolvipossit, quam una atomus, aut molecula Mercurii. Sed in priori solutionenon idem evenit, ubi Mercurius liquidus in fundo vasis dissolventi itidemliquido subjectus manet, nec ä dissolvente tangitur, nisi in exigua fui parte,ac multum temporis requiritur, ut una illius superficies post alteram ab acidoliquore affici Sc exsolvi possit, idque maxime cum dissolvens vim suam minusvalide exerit.
Mercurius in sublimatum corrosivum redactus quam facillime solviturin aquis regalibus, quarum eadem est natura qua: falis communis, cum quoMercurius fuit in sublime elatus. Eum quoque dissolvunt aqua: fortes mine-rales : nam una cum sublimato permista: fiunt regales. Verum id mirum vi-deri potest vegetalium spiritus acidos, qui ferrum, cuprum, & plumbumexedunt, sublimatum corrosivum non solvere, nisi sal ammoniacus his , utaceto distillato accesierit, qui sublimato Mercuri» est affinis. An forte partesquaedam oleose Sc pingues in aceto supersunt, quas sal ammoniacus absor-bet : Sc quidem nullo opus est acido uc sublimatum corrosivum solvatur, cumin aqua communi tam facile liquescat.
X. Die 7 Julii anni 1700- D. Homberg observationes suas circa Mercuriidissolventia quam jam ante legere incceperac, continuavit. Et quidem inpriori scripto jam ostenderat mineralium acidis cujuscumque essent naturae, abaliis eidus, ab aliis tardius eum dissolvqquaedam integram efficere solutionem,alia non item, sed quoddam sedimentum in fundo vasis relinquere,quod dis-solvi nequit. Ex quo illud collegit hydrargyrum non esse unius modi,nequeejus partes omnes esse homogeneas , ac fore ur ex aliis quoque observationi-bus hanc conjecturam confirmarer, tum recepit.
Una ex iis observationibus longam & molestam operationem est consecu-ta , quam distincte commemorat, eamque nunc omittimus, quod excerptatantummodo, non dissertationes integras Academicorum in gratiam potissi-mum exterorum tradere velimus, cum ejusmodi scripta in Historik Gallicadistincte & explicate tradita habeantur.Summa est, reguli Martis & Veneriscum bydrargyro amalgama fieri, quod aqua calida tam diu abluitur , dum