Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
584
JPEG-Download
 

A

5 8 4 REGLE SCIENTIARUM

Anh, aqua omnem nigrorem exuerir. Mox exsiccatur amalgama, in retorta extil-1700. latur, e Mercurio extillato novum amalgama cum novo regulo paratur , id-que ut prius in digestione positum lavari & distillari solet. Quod sepius ite-ratur donec aqua ipsa in qua amalgamata quinquies , aut sexties lota sunt,non amplius sic sordida, post amalgama sexto distillatum, paulatim fiat niti-dior , adeo ut nonä, aut decima lotione peracta aqua omnino pelluceat, nequeturbida appareat.

Aquae ipsae in quibus lota sunt amalgata, non nisi post sextum amalgamaclarae & nitidae apparent, nihil postea nigredinis, nihil turbidum se prodit,nec quicquam sordis e Mercurio separatur : nec sordes illae ex regulo profi-cisci poliunt, tametsi Mercurius e cinnabari vivificatus ,ut aiunt, omninopurus videtur. Siquidem idem hydrargyrus cum novo Mercurio permistus,nullas amplius sordes, nullam praebet nigredinem, cum novum fit amalgama:magno quidem indicio atrum illum colorem non ex regulo , sed ex ipsoprodire hydrargyro. Secus enim non minus sordium post decimum amal-gama , quam post primum extaret, ac novus regulus novas sordes ef-ficeret.

Has sordes collegit D. Homberg, exsiccatas invenit nihil esse praeter ter-restrem materiem & levem cinerei caloris quae ignis ardoribus exposita fundinon potuit, sed boracis & sublimati additione, encausti certis coloribus inustispeciem praebuit.

Cavendum vero est ne lotionibus fervidior aqua adhibeatur , tum enimamalgama liquidius fieret, & Mercurius regulum dimitteret specie nigri, SCgravis pulveris, qui purus est regulus longe alterius naturae a nostro pulvere.Nam & facile in igne funditur, in regulum cogitur , & longe majoris estponderis: cum pulvis cinereus vitrescat tantum, cum ignis vehementior ad-movetur.

E tribus hydrargyri libris j drachmae cum semilse hujus pulveris prodiere,cujus natura ä Mercurio diversa est. Est enim Mercurius, ut norunt omnes,admodum volatilis, metallorum omnium superficies, si ferrum exceperis,fa-cile afficit, iis adhaeret, metalla efficit fragilia, iisque soliditatem & firmita-tem adimit; pulvis ille cinereus contra fixior est, nulli metallo cohaeret, siuna cum metallo funditur , in vitrum abit, metallo supernatat ; illud fragilenon efficit. Id tamen permirum videri potest . quod e Mercurio volatili pro-deat materia quaedam adeo fixa, ut vi caloris vitrescat. Verum id mirari de-sines , si acriori animo consideres in amalgamate plumbi, stanni, imo & ar-genti ä Mercurio haec afferri ; atque in distillatione metalla adeo fixa cumsepararim spectantur,sed ei conjuncta una cum illo'extillari,tametsi ea sunt na-turae omnino peregrinae. Quod si iterum leniori ignis calore fiat distillatio ,Mercurius quidem stillabit , sed metalla in imo retortae subsident , necMercurius illis fixitatem adimet, uti nec illa Mercurio volatilitatem.

Id suspicari non possumus pulverem illum cinereum hydrargyro permistumsuille, postquam e vena ipsa eductus fuit.Nam ejusmodi admistiones omninoseparantur ab hydrargyro postquam e cinabari quasi suscitatus reviviscit : estigitur pulvis ille Mercurio congenitus & pars ejus intime conjuncta quL hacoperatione ab eo separatur.

Quod