Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
585
JPEG-Download
 

A

'ACADEMIiE HISTORIA. L».VI. 585

Quod si res ita sint, qui superest hydrargyrus, a communi Mercurio di-versus est , id que ex quibusdam effectibus colligit D. Homberg qui in com-muni Mercurio occurrunt quos aliquando proferet.

Et quidem notum est, quam valida sit sulphuris in Mercurium actio , adeout suspicari liceat sulphuream reguli antimonii materiem vices agere dissol-ventis in secretione ejus pulveris a reliquo Mercurii corpore, neque illi vimullam este in alias Mercurii partes. Postquam enim secretus fuit pulvis illeper y, aut 6 lotiones & amalgamata, regulus in Mercurium vim suam nonamplius excrit, & aqux lotionum deinceps puras sunt & perspicuae. Quodsatis apte cum reguli sulphure convenit, id enim corpus integrum Mercuriidissolvit, cum alterum partem duntaxat fixam hydrargyri per hanc operatio-nem dissolvat, atque ea parte exhausta, nihil amplius separatur & idem manethydrargyrus nihil mutatus.

Quo autem modo hasc operatio fiat, explicatu est difficile, an eo , quojam diximus modo , nempe sulphur antimonii per amalgama in corpus hy-drargyri introductum eam distolvit antimonii partem qua: est dissolutioniscapax, & cinereum pulverem separat, quod reliquum est in Mercurio intac-tum manet, huic enim sulphuri in eam Mercurii partem pratcipuam nihil li-cet , neque in eam vim sii am exerit.

An potius Mercurius ipse ut corpus liquidum concipi debet, quod intraoccultos suos meatus moleculas rerrena: materis , qua: nondum in Mercuriinaturam abiere , sic includit , ut ä Mercurio ipso divelli nequeant , nisiper aliam materiam quae intra illa spatiola semel admista moleculas expellat& in earum locum succedat. Haec utique materia regulo inest ejus confi-gurationis , ut his spatiolis , seu interstitiis hydrargyri commodius exci-piatur . quam terrena: illae partes e venät ipsä seu ex fodina allata:. Ira-que nova illa materia in motu posita &: per amalgata, lotiones, & calo-rem digestionum in illa sefe insinuat spatiola , ex quibus priorem mate-riam levem & terrestrem suo pondere extrudit.. Unde & Mercurius hacperacta operatione augetur pondere , quod nova illa materia priorem vin-cat , eamque idcirco extruserit, quod sit gravior ; ut fit in liquoribus di-versi ponderis, qui ultro sic disponuntur, ut suum quisque locum & situmteneat.

Hujus separationis causam puro stibii regulo tribuit D. Homberg , nonferro aut cupro, quod hxc operatio a:que succedat in regulo simplici, atquein regulo Marris ; sed ferrum adjicitur , quod ejus accessione major reguitcopia prodeat, quam ubi parum ferri non additur; sic corporis additio amasegama citius, &c facilius efficitur.

Chy-

mka\,

Eece