*$97 •
'4
D E
142
TICHONIS
B R A H E I
VITA,
Ll<BE% QUINTUS.
Eia igitur fecitTycho aestate pene media,
ac iter direxit Rostochium, tum quia & urbem familia-rem , & multos in ea amicos ab adolescentia habebat (im-primisque Henricum Bruca:um,cui pridem donärat Qua-drantem orichalcicum) tum quia illeic videbatur promptior, commo-diorque exscensus, & locus fatis opportunus , unde quocumque vo-caretur, aut tendere sponte luberet, eo iter institueret; ac ubi in-terim non-nihil exspectaret, si forte in patriam; animis mutatis (quodob bonorum indignationem non desperabat fieri posse , ut eveniret)revocaretur. Cum appulisset tamen Rostochium, non diu fore illeicob increbrescentem de peste rumorem, hserendum prassensit. Quare .& Organa prateipua eruere e thecis, conditoriisque suis noluit, sedRadium dumtaxat Astronomicum , si quid fortassis videretur obfer-“ -vandum, ad manum habuit. Hac vero ratione sub finem Octobris ob-servavit Martem inter Stellas Geminorum versantem, variasque ejusdistantias a circumvicinis Stellis denotavit, & , quod interim alia ra-tio designandi tempora non suppeteret, ea deduxit ex Stellis Cycni,observando puta perpendicula, in qux illa? ex ordine coincidebantcum Stella Polari. Verum, jam tum peste uberius grassante , deflexitin Holsatiam, accessurus ad Henricum Ranzovium , qui peramanterillum ad se, arcemque suam Wandcsburguin , non amplius dimidiomilliaris distantem Hamburgo,invitarat.llleic humanissime exceptus,
tenere
0