Buch 
Tychonis Brahei ... vita : accessit Nicolai Copernici, Georgii Peurbachii & Joannis Regiomontani ... vita / authore Petro Gassendo
Entstehung
Seite
296
JPEG-Download
 

296 "Nicolai Qopernici

dem vita: contemplativa: natum ; sed non suisse tamen, idcirco ad vi-tae actionesineptum : & occasiones quidem rerum agendarum nonprovocasse, sed oblatas tamen tum amplexum fuisse, cum detrectareindecorum est visum. Superest itaque , ut partem vitae ipsius praeci-puam , contemplationi videlicet, studiisque deditam prosequamur.Et quia nihil ipsi aeque suit cordi, ac Coeli, & liderum scientia, qua:illuni essecit adeo celebrem ; age dicamus, quo ordine eam excolen-dam susceperit, qui> demum fecerit provectam.

Principio, cum extera inter, animadverteret cogi Astronomosadversus communem notionem peccare, dum , ut aequabilem mo-tionem in coelestibus circuitionibus tuerentur, non ipsam penes cen-trum proprium , sed penes alienum (circuli nimirum ^Equantis voca-ti) desumebant, ac metiebantur : Neque polle aliunde ipsos rem prx-cipuam , hoc est, Mundi formam , dii politionemque concinnam exfarragine illa sua hypotheseon colligere; sed iis perinde evenire, ac siquis Pictor manus , caput, pedes , membra extera , optime illa qui-dem, sed non unius corporis comparatione depicta adunaret, licqueex illis monstrum potius, quam hominem compingeret: ideo-taedereillum coepit, quod nulla certior motuum ratio, majorque partiumconsonantia in Machina ab Opifice sapientilsimo constituta depre-henderetur a Philosophis, qui omnia, ad res usque minimas, adeostudiose perscrutarentur. Quare eam sibi operam sumpsit, ut Phi-losophorum , Astronomorumquc omnium , quoscumque nancisci li-ceret, libros pervolutaret »indagaturus , quotquot forent excogitataSystemata , disquisrturusque quicquid in iis foret verisimilitudinis ,quo pollet demum elicere exquisitiorem aliquam , & coelestium mo-tuum harmoniam, & partium Mundi symmetriam, quam ea foret,qua: ab omnibus incunctanter admitteretur.

Itaque non multum moratus Homocentricorum Authores, nequeeos, qui aut Solem supra Affixas Stellas evexerant, aut solam ipsi Lu-nam supposuerunt, aut varie Errantium Stellarum sedeis commuta-runt: magnam imprimis rationem habuit duarum opinionum affi-nium, quarum unam Martianp Capella:, alteram ApollonioPergxoattribuit. Et Martianus quidem /Egyptios , aliosque veteres imitatus,Solem inter Lunam, Martemque constituens , existimavit Mercu-rium, Veneremque illi, ut centro propriorum motuum circumduci,

ac