Buch 
Tychonis Brahei ... vita : accessit Nicolai Copernici, Georgii Peurbachii & Joannis Regiomontani ... vita / authore Petro Gassendo
Entstehung
Seite
349
JPEG-Download
 

Jo. %egiomontani Vitd ._<. b49

nimirum, magis, magisque in dies grassantem , negotiaretur. Is estBessarion, optimus ille, qui ab usque suo ex Gracia, Florentini Con-cilii occasione, adventu , sic Latinam linguam imbuerat, ut ipsam nonminus, quam patriam, hoc est Graeam, teneret. Hacce de causa, &quia aliunde amans, peritusque Astronomie erat, Latinitate donarePtolemaum occoeperat, quod habitam vulgo interpretationem inep-tam plerumque, indiligentemque agnovisset. Cüm non liceret autemperardua Rcipublica Christianas negotia coeptum opus absolvere, la-tatus mirum in modum est , cum inPeurbachium incidit, qui Ptole-maeum teneret ad unguem. Ac illi quidem non potuit demandare idmuneris, ut interpretationem a se inchoatam perficeret, quödGrace,ut dictum est, non sciret, & ex eo solum interdum hareret, quodcertior fieri, qui se Gracus contextus haberet, non posset (unde & ac-census Regiomontano ardor capessendi, si qua unquam liceret, Gra-cas literas) at enixe interim apud ipsum egit, ut quia nec Grace, necLatine exstaret ea in Almagestum PtolemaiEpitome, quam conscri-psisse Arabice Averrocs perhibebatur, ut,inquam,ipse Marte sua Epi-tomen contexeret, qua Ptolemaus, ut compendiosior, ita captu faci-lior, quam ex suo contextu foret, redderetur. Non restitit porro ad-modum Peurbachius, qui & pene id agere animo praconceperat, &agnoscebat fore, ut exinde bene multi ad Ptolemai lectionem sic secompararent, ut via quasi complanata, ab arduo alioquin ad illum ac-cessu non deterrerentur. Quare & ob hanc causam, & ut tanto virogratificaretur, Epitomen aggressus est, de qua dicere id sufficit, quodcitatus jam Reinholdus uno verbo habet, cum discrimen attingens,quod est inter Epitomen, & memoratas Theoricas, Epitome , inquit,prorsus imitatur methodum Ptolemai : nisi quod sententias Ptolemai interdumbrevius tradit ; sepias autem obscuriores propositiones m parteis quasdam, ac mem-bra eruditi, atque ingeniose dtßrtbuif, & apertius, copiosus, denique facilius de-monfirare findet , ut plenfquetn locis 'srfsfi<p&Q s potius, quam Epitome appel-landa videatur. Pratermitti interea non debet, quod, procedente ope-re, Bessarion ex illo obtinuit; ut cogitaret videlicet de revisenda Ita-lia, ubi jam tum affluerent ex Gracia viri eruditi, ac ii libri allatiforent, quorum intelligendorum amore selecta quaque ingenia Gra-ea lingua operam darent *, ac ubi ipse proinde posset tanquam in am-plissimo iiteratorum theatro inclarescere, & inde porro bonas arteis,

Xx 5 quod