irr
HOROLOG. OSCILLATOR.
X I I.
Ehedem vero in latus agitari dicantur , cum axisoscillationis ad figura lineave planum rectus e fi.
XIII.
Ouando pondera in sedas lineas duci dicentur ,id ita e fi intelligendum » ac fi numeri lineave ,quantitates ponderum rationemque inter se mutuamexprimentes , ita ducantur „
HYPOTHESE S.
I.
S I pondera quot libet , vi gravitatis sua , moveriincipiant ; non posse centrum gravitatis ex ipfiscomposita altius , quam ubi incipiente motu repe -riebatur , ascendere.
Altitudo autem in his secundum distantiam a plano hori-zontali consideratur, graviaque ponuntur ad hoc planum,secundum rectas ipsi perpendiculares , descendere conari.Quod idem ab omnibus, qui de centro gravitatis egerunt,vel ponitur expresse, vela legentibus supplendum est, cum abs-que eo centri gravitatis consideratio locum non habeat.
Ipsa vero hypothesis nostra quominus scrupulum moveat,nihil aliud sibi velle eam ostendemus, quam quod nemo un-quam negavit, gravia nempe sursum non ferri. Nam primo,li unum quodpiam corpus grave proponamus, illud vi gravi-tatis sua: altius ascendere non posse extra dubium est. ascen-dere autem tunc intelligitur scilicet, cum ejus centrum gra-vitatis ascendit. Sed Lc idem de quotlibet ponderibus, in-ter se per lineas inflexiles conjunctis , concedi necesse est,quoniam nihil vetat ipsa tanquam unum aliquod considerari.
Ita-
De CfeMTM|OSCJLLA-
I