Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
208
JPEG-Download
 

2oS CHRIST. HUGENII INSTITUTIO

vationis uno gradu Orientalior est , quam matutinos; cer-tum est in loco vefpertinx observationis Solem 4. minutaprius perventurum esse, ad altitudinem 10. graduum, quam inloco matutinas. Duorum enim locorum sub eodem paralelositorum , quot gradus unus altero Orientalior est , totidem4. minutis prius in illo observantur singulae Solis altitudinesideo ii in priori loco cum navi substitissem, Solem vesperti-ni observatione repetissem ad altitudinem 10. graduum quumhorologia indicabant non 2. horas , sed 2. horas 4. min. ubitum loci ejus longitudinem, juxta regulam, invenissem 14s.gradus Orientem versus. Sed certum est, me in priori temporisdimidio inter 2. observationes progressum fuisse { gradum,quoniam ponitur, me toto tempore profecisse 1. gradum,vefocitatcmque fuisse aequabilem. Eram igitur meridie inlongitudine 15. graduum Orientem versus, sicuti prius eratinventum.

Pariter potest demonstrari , progressum navis Occiden-tem versus nil obstare, sed regulam sequendo , iterum in-venire longitudinem loci , quem meridie prxternavigasti.

Si jam cursus inter 2. observationes Meridiem versusvel Septentrionem desciscat, imo licet fieret directe Septen-trionem vel meridiem versus, modo ponatur xquabilis velo-citas , nullus inde orietur error fi Solis altitudo sumatur,quando prope Orientem vel Occidentem est , quibus in lo-cis alibi quoque dictum est optime fieri observationem.Ratio hxc est , quando 2. loca Septentrionaliter vel Au-strali ter a se mutuo distant, Sc solummodo 1. vel 2. gra-dus in latitudine disserunt , si Sol respectu unius loci in O-riente vel Occidente versetur , ad certam supra horizon-tem altitudinem , etiam quam proxime eodem tempore adeandem altitudinem supra horizontem alterius loci appare-bit. Ita ut compcriam , licet navis inter matutinam &vespertinam observationem 2. gradus navigaret , quod ra-ro vel nunquam accidit , nullum tamen in longitudine er-rorem hinc oriri posse, vel tantum paucorum minuto-