Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
209
JPEG-Download
 

DE USU HOROLOG. 209

' Praescriptis ergo modis, vel per ortum occasum Solis,vel per occasum & ortum Solis, vel per 2 xquales Solis altitu-dines, tuto semper uti possumus , non obstante progressunavium * quemcunque hae teneant cursum.

Si autem procul ab ./Equatore Septentrionem vel Meri-diem versus naviges, praesertim hyeme, altitudo Solis lentemutatur , unde incertae sunt observationes; sed iis in locisgradus longitudinis sunt breviores , vel pauciora milliariacontinent quam prope ./Equatorem , ideoque errores in in-veniendis longitudinibus eo minus sensibiles sunt.

I X.

Potes vero, praesertim in iis oris, quae procul ab vEqua-tore Septentrionem vel Austrum versus remotae sunt , veletiam ubicunque velis , praescriptam regulam ad praxin vo-care, observando 2 aequales altitudines cognitae alicujus stel-lae , quae multum attollitur supra Horizontem. Nam indesecundum memoratam regulam, disces qua hora Horologio-rum in Meridiano luerit stella , &c porro cognita ejusdemascensione retia, ut & ascensione retia Solis , facile inde sup-putabis horam solarem , qua comparata cum hora Horolo-giorum, ut ante, habebis longitudinem loci, ubi fuisti stellaexistente in Meridiano.

X.

Quando Horologia quorum aliquamdiu motus fuit accu-ratus , ab invicem paululum disserunt, prout diuturnitatetemporis facile accidit , ut unum vel alterum minuto cir-citer deficiat, eo in casu computatio ineunda est erit se-cundum istud , quod celerius movetur : nili noris causamverisimilem ob quam citius moveatur; facilius enim Pendu-li motus retardatur, quam acceleratur: nam filum, cui Pen-dulum appendet, poterit forsan per violentam navis agitatio-nem nonnihil extendi, sed nequit contrahi.

Dd

XI. Quan-