Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
467
JPEG-Download
 

CHRONICO N.

4 67

tum rebusque necessariis, licet exiguis, libi induitis. Quo pacto accepto, Caputcum maximo luctu egressi hostibus civitatem relinquunt, ac fub oculis di- 16,17.lecta incenia omnimodis destrui conspiciunt. *

Ingressus enim imperator cum toto exercitu, immensa ac ditissimaspolia in ecclesiasticis thesauris aliisque rebus pretiosis diripuit, reliquiisqueSanctorum, quibus lisec civitas egregie nobilitata fuit, per ecclesias collectis, v

ac cum magna reverentia asportatis, tres Magos, qui cum muneribus ftelladuce Christum in incunabulis adoraverunt, inibi inventos Reginaldo Colo-niensi episcopo , qui in hac obsidione cum fua militia praecipue claruit, do-no dedit 40) . Quos venerabilis pontifex ad Cisalpina transferens Coloni-ensi ecclesiae intulit, hirque patronis totam Germaniam illustrans universamTeutonicorum gentem magnifice nobilitavit. Incorrupti enim et quasi ad-huc vivi in fmgulis de pretioso metallo sarcophagis in eadem ecclesia hac-tenus reservantur.

Igitur Caesare , ut praescriptum est, Mediolanum ingresso , muro diru-to , turribus deiectis, totam civitatem a fundamentis ac omnimodis inhabi-tabilem reddens, igne postremo reliquias omnino consumsit, divisisque iaquatuor partes civibus, regione inculta ipsis ad inhabitandum concessa,quatuor eos oppida aedificare iussit, ipsosque , ut dictum est, per partesdivisos ea incolere fecit.

Igitur confecto bello Ligurico imperator principibus grates pro industriareferens , militibusque dona pro meritis liberaliter largiens , nobili triumphorepatriavit, ac multis diebus desolatam fua praesentia Germaniam cum inaes-timabili totius exercitus tripudio demum revisit, ac aliquamdiu cis Alpesmanens colloquia diversa in diversis regni locis pro negotiis imperii cumprincipibus habens, cuncta pro libitu bene disposuit, ac indicia exercuit.

CAPUT XVII.

Imperator Fridericus iam tertia vice Italiam ingreditur.

Anno Dominicx incarnationis MCLXIIT. Fridericus imperator tertia vi- n6;.ce, fed fine instructu bellico Italiam ingreditur 41), ibique ficut et in

40) Hoc ipse testatur Reinoldus in litteris ad Coloniensem clerum datis Vercellis prid.idus lun. a. 1164., quo anno d. 2?. Iui. redux ex Italia corpora illa fecum attulit.Vid. Labb. concil. T. X. coi. 1186. feq. et Godefridi annales apud Freherum T. I,pag- ;;6-

41) Id ad annum 1164. fpectat.

N n n 2