Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
468
JPEG-Download
 

46L OTTONIS DE 8. BLASIO

Caput Germania .diversis placitis cum Italicis Baronibus per loca habitis , nego*i8- tia imperii iudicialiter exercuit, ac post aliquod tempus cum eis quietuspermansit.

CAPUT XVIII.

j; De pugna ducis Welf ec Palatini de Tuingin.

1164. _A.nno Dominicte incarnationis MCLXIV. Victore uno Pontificum Romrfedefuncto, Paschalis ab his, a quibus et Victor prius electus est, fubstitui-tur, Alexandro adhuc fedente.

Eodem anno Hugo Palatinus de Tuingin 42) tres latrones, quorum duofui homines erant, tertius ducis Welfonis , apud Moringin capiens, fuosabire permisit, fuspenso illo, qui Welfonis erat. Pro quo Welf i uniorpermotus maxima indignatione in Palatinum exarsit, et igne ferroque accep-tam iniuriam ulciscitur. Palatinus itaque a duce .metatus ad Fridericum du-cem 43) de Rotinburch filium Conradi regis se contulit, auxiliumqueeius contra Welfonem nanciscitur. Igitur Welf Berthol^o duce de Zerin*gin 44) in adiutorium adseito , ac ab utroque fummo ftudio exercitu con-gregato , contra Palatinum et ducem Fridericum procinctum movent, ip-sosque apud Tuingin invadunt. A quibus non fegniter excipiunturcum ex-peditis militibus, consertaque pugna duces a Palatino fugantur captis de eo-rum exercitu nongentis militibus. Quo infortunio filii Welf feniof inflam-matus militem instaurat, venienteque Bertholdo duce cum militia fibi inadiutorium , cunctis rebus Palatini igne ferroque profligatis castrum Chel-munz 45) obsedit, ac post aliquot dies expugnatum funditus destruxit.Exinde ad castrum Hildratshusin 46) divertens fimili modo expugnatumdestruxit, ac inde per Gilstin 46) transiens, turres ecclesiae pro castellomunitas a fundamentis evertit. Deinde castrum Wilare 47} obsidione cir-

42) Seu Tubingen. Vid. Sattler hist. Wirtenb. P. II. cap. 24. p. 10. Welfo lenior,ducis titulum ob fuum in Bavariam ius gerebat, Tuscia; dein marchio ab imperatorecreatus, ultimus huius nominis princeps, pater Welfonis irinioris, de quo hic agitur,qui tamen ante patrem obiit ann. 1167., uti habetur in Summula de Guelfis (P. HekMonum. Guelph. T. J. p. 128. feq. ).

4;) Sueviae nimirum.

44) Huius nominis quarto , vid. Schoepflin. Hist. Zaring. T. I. p. 140.

45) Kelmunz vel Coelius Mons arx cum vico in Rechbergensi Suevit? comitatu a pas-tinis Tubingensibus hereditate ad Rechbergenses devenit (Sattler 1 . c. p. 64.).

46) Sita funt hxc loca in dynastia Wtirtenbergica Herrenberg ( L. c. p. 65. ).

47 ) Forte Weilheim dynastia: Tubingensis.