Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
500
JPEG-Download
 

5 oa OTTONIS DE 8. BLASIO

Caput Philippo fratri fuo desponsavit: reginamque Apuliae, uxorem Tancredi,41.42. Sibiliam 138) nomine, filiamque eius apud monasterium virginum , Hohin-st 00, burch dictum , in Alsatia custodiae mancipavit. Margaritum vero archi-piratam et Richardum comitem, imperatricis consanguineum, luminibus,ut dictum est, privatos aeternis vinculis apud Trivels deputavit: ficquevictoriosissimus terra marique potens Augustus in Germaniam rediens re-patriavit.

Welf dux obiit 139): Leopaldus etiam dux Orientalis [nato aposte-mate in crure, ipsoque crure propter intolerabilem dolorem praeciso , in-gravescente dolore vitam cum dolore terminavit 140). Eodem tempore]Richardus rex Anglorum in obsidione cuiusdam castri fagitta occiditur,succedente ei in regno fratre eius Ioharme- 141).

CAPUT X L 11 . 142)

Tertia expeditio transmarina infausta , eiusque infortunii causa.

Iisdem diebus 143) tertia expeditio transmarina mota, multos nostrarumpartium Principes ad Hierosolymitanum iter cum multis aliis accendit. In-ter quos primatum habebant venerabiles Maguntinensis archiepiscopusCunradus, nec non et Cunradus cancellarius episcopus Herbipolensis illustres.Huic expeditioni interfuerunt Fridericus dux Orientalis, filius Leopal.dl,pro patris animae remedio luam positurus eadem via in mortem, fed tem-poralem , ut fperandum est, animam, succedente libi in ducatu Leopaldo

138") Ah Sibylla. L. c. non una tantum fed tres filias captiva: memorantur, quarumtamen duae postea nupserunt; unde una dumtaxat cum matre in Hohenburgense Alsa-ti® coenobium relegata fuisse videtur. Innocentius 111 . epist. 26. ad Germani® prin-cipes directa mandat, ut eamdem Sibiliam, filium ac filias eius, et exteros de regnoSicilite, qui in Teutonia detinentur, a detentionis ftue vinculis absolutos ad se liberosremittant. Franc. Pagi in brev. Rom. Pontif, T. III. p. 137. refert, eam cum filia-bus fu i s carcerem evasisse, et ad Philippum regem Francorum confugisse, cuius filiaprimogenita nupserit Gualtero comiti Brennensi , fratri Ioannis Hierosolymorum regis*Altera feu Constantia coniux erat Petri Zani Veneriarum ducis.

139) lam ann. 1191.

140) Pridie Gal. Ian. a. 1194. Vid. Calles annal. Austr. T. II. p. 128.

J41) Anno 1199. 7. Kal. April. in obsidione castri Chaluz in territorio Lemovicensi»ex Matthaeo Parisiensi. Vid. Goclefridus ad ann. 1198»

142) In Vindob. Cod. totum hoc caput desideratur.

143) Anno 1197.