C H R O N I C O N. 501
fratre fao 144) : nec non Heinricus Palatinus Rheni filius Heinrici ducis Sa- Caputxoniae, sororius regis Anglite , frater Ottonis imperatoris , cum duce Bra- 42.bantiae de Lowin 145) , multisque aliis praeclaris baronibus, cum expeditamilitia, crucem fuam tollentes , Christumque fequi cupientes, ad auxiliumtransmarinae ecclesiae transfretaverunt, ibique adhuc de priori expeditionemultos invenerunt. Quibus coniuncti, paganis quotidie igne ferroque in-stantes , plurimam pervasae terrae partem receperunt, castrumque Toroltsnatura et arte munitissimum obsederunt: quod et cepissent, si non aurifacra fames, in mente quorumdum Christo praeponderans id impedivisset.
Nam, ficut fertur, quidam de militibus Templi, a paganis corrupti pecu-nia, animum Cunradi cancellarii 146) , qui in hac ipsa obsidione praecipuoclarebat, cum quibusdam aliis inflexerunt, eisque auri maximo ponderecollato obsidionem folvere persuaserunt: ficque vendito Christo, tradito-que paganis castello , ficut olim ludacis , recesserunt; nec tamen de pretiotaliter adquisito aliquod emolumentum , ficut nec ludas de triginta argen-teis , consecuti funt. Siquidem pretio- corrupti corruptum a paganis- aurummetallo sophistico, auro in superficie colorato , receperunt, ficque oppro-brium sempiternum cum nota infamiae merito consecuti funt. Id sane cas-tellum. , si captum Christianorum potestati cessisset, vim paganorum in earegione admodum contrivisset. Sed ftatim eodem Cunrado cancellario re-patriante , emenso mari ad Wirziburc sedem fuam rediit: ibique postmo-dum contra regnum conspirans , et montem S. Mariae in ipsa urbe pro cas-tello muniens, publice rebellavit, rebusque ecclesiae multifarie dilapidatis nquibusdam ipsius ecclesiae ministerialibus , quos in querra cum ipsis habitaadmodum inundaverat , in ipsa civitate occiditur , et cqmd eamdem ecclesiamSepelitur 147) - Dicitur tamen de eo , quod in corpore ipsius quaedam cas-tigationis indicia inventa fint, quibus districta conversationis ipsius poeni-tentia fit ostensa,.
Sed ut ad digressa redeamus, exercitus peregrinorum apud Accaronconstitutus, conversatione Templariorum , Hospitalariornm, reliquorumqueterrae baronum fcandalizatus, taleque commercium et quamdam quodam»modo secretam familiaritatem eorum cum paganis detestans, se ab eorumauctoritate ducatuque alienavit, auctoritate propria regi coepit, et multistam publicis quam privatis congressionibus cum paganis habitis victoriamfjepius consecutus, actibus praeclaris admodum enituit. Videntes itaque
144) Vid. Calles 1 . c. p. i;;, feqq.
14O Videtur esse Heinricus I. antea Lovaniensis comes, dein Lotharingise et Brabantiaedux. Vid. Godefridi annai. ad ann. 1197.
146) Hildesiensis tunc, mox Herbipolensis episcopi.
147) Anno icor, de quo plura in episcopis Herbipolensibus dicemus.