502 OTTONIS DE 8. B L A S I O
Caput compatriotx militiam peregrinorum alacriter incedere, eisque pro voto42. 4 ?. cuncta succedere, sicut ab his, qui eidem expeditioni interfuerunt, audivi-'~* v ‘ mus 148), plus eorum industriam quam paganorum malitiam metuentes,insidias parant, peregrinosque omnes dolo occidendos, conspiratione cumpaganis, deliberant, Heinrico rege eorum, ut fertur, in idipsum consen-tiente. Verebantur enim, ne si peregrini paganis praevalerent, eos patriapulsos arcerent, eamque vi obtinentes possiderent: hacque de causa mor-tem vel captivitatem eorum machinati sunt. Nam quae fu a funt, non quaeIesu Christi quar,entes regionem maritimam , quae fertilissima est propterrerum ubertatem, tantum obtinere delectantur, Ierusalem sepulcrumqueDomini parvipendentes : ideoque tanto tempore tantis exercitibus parum profi-cientibus Ierusalem conculcatur a gentibus. Igitur Heinricus rex cum fuisfautoribus in fenestra altissimae turris apud Accaron residens, ut fertur,et qualiter auxilio paganorum peregrinos morti exponeret, capiens consi-lium, divinum indicium, in quod horrendum est incidere, expertus est,ac de fenestra, cui insidebat pessima tractans , nutu Dei forinsecus cor-ruens , quassatoque membratim corpore spiritum exhalavit 149): ficquepravorum consilio res, ut proposuerant, caruit effectu.
CAPUT XLIII.
Heinrici imp. tertia in Italiam expeditio. Turba; Constatltinopoli.
His diebus 150) Heinricus imperator, Friderico filio suo infante adhucrege post se designato, contracto exercitu tertia vice Italiam intravit, acPyrenaeum 151) transiens, cunctaque in Tuscia et in Campania pro libitadisponens, in Apuliam et Calabriam divertit, ibique potenter residens, adobtinendam Graeciam Imperiumque Constantinopolitanum intendit animum.Nam bello intestino fraternaque discordia pro regno exhaustam Graeciamconsiderans, eamque Romano Imperio Jubiicere desiderans, quo id modo fieret,sagaci mente tractabat. Inter haec imperator Graecorum 152) missis adeum legatis auxilium ipsius contra fratrem suum quaesivit. Qui habita
148) En! retatem fcriptoris, qui circa htec tempora certe iam vixerat, utpote ann.1225. mortuus.
149) Anno 1197.i?o) Anno 1196.
ISO Non indicantur hic montes Pyrentei, qui Galliam ab Hispania dividunt, fed monsPyrenteus in Alpibus , vulgo Erenner in Tiroli. Vid. Ortelius.
iS2) Isaac Angelus a fratre fuo iUexio Angelo throno et oculis privatus, fed ann.restitutus per facros milites.