beTtUL^: obicis
XI
REGULA V.
L ibri illi, qui haereticorum Auctorum opera interdum pro-deunt , in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, sedaliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica , Concordan-ti* , Apophthegmata , Similitudines , Indices , et hujusmodi ,si qua; habeant admixta , quae expurgatione indigeant, illisEpiscopi , et Inquisitoris , una cum Theologorum Catholico-rum consilio sublatis , aut emendatis , permittantur.
REGULA VI.
Liibri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos, etHajreticos nostri temporis disserentes, non passim permit-tantur , sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgarilingua scriptis statutum est.
Qui vero de ratione bene vivendi , contemplandi, con-fitendi , ac similibus argumentis vulgari sermone conscriptisunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibean-tur ; sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti.
Quod si hactenus, in aliquo regno, vel provincia, ali-qui libri sunt prohibiti, quod nonnulla contineant, qua; sinedelectu ab omnibus legi non expediat ; si eorum AuctoresCatholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Epi-scopo , et Inquisitore poterunt.
REGULA VII.
Liibri, qui res lascivas, seu obscenas ex professo tractant,narrant, aut docent, cum non solum fidei, sed et morum,qui hujusmodi librorum lectione lacile corrumpi solent, ra-tio habenda sit , omnino prohibentur ; ct qui eos habuerint,severe ab Episcopis puniantur,
Antiqui vero ab Elnicis conscripti , propter sermoniselegantiam , et proprietatem , permittuntur : nulla tamen ra-tione pueris pradegendi erunt,
REGULA VIII.
Tjibri, quorum principale argumentum bonum est, in qui-bus tamen obiter aliqua inserta sunt, quse ad hauesiin , seu