Buch 
Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Gregorii XVI pontificis maximi iussu editus
Seite
XII
JPEG-Download
 

XII REGULE IXDICIS

impietatem , divinationem , seu superstitionem spectant, aCatholicis Theologis, Inquisitionis generalis auctoritate, ex-purgati , concedi possunt.

Idem judicium sit de prologis , summariis , seu annota-tionibus , qua; a damnatis Auctoribus, libris non damnatisappositae sunt : sed posthac nonnisi emendati excudantur.

REGULA IX.

Libri omnes, et scripta Geomantise, Hydromantiae, AEro-mantiae , Pyromantiae , Onomantias , Chiromantiae , Necro-mantiae, sive in quibus continentur sortilegia , veneficia au-guria , auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reji-ciuntur.

Episcopi vero diligenter provideant., ne Astrologi® ju-diciarias libri tractatus, indices legantur, vel habeantur, quide futuris contingentibus , successibus , fortuitisve casibus ,aut iis actionibus , quae ab humana voluntate pendent, certoaliquid eventurum affirmare audent.

Permittuntur autem judicia, et naturales observationes,quae navigationis, agriculturas , sive medicae artis juvandaegratia , conscripta sunt.

REGULA X.

In librorum , ali arum ve scripturarum impressione servetur ,quod in Concilio Lateranensi sub Leone X. Sess. X. statu-tum est.

Quare si in alma urbe Roma liber aliquid sit impri-mendus , per Vicarium summi Pontificis, et sacri PalatiiMagistrum, vel personas a Sanctissimo Domino Nostro de-putandas , prius examinetur.

In aliis vero locis ad Episcopum, vel alium habentemscientiam libri, vel scriptura; imprimendae , ab eodem Epi-scopo deputandum , ac Inquisitorem haereticae pravitatis ejuscivitatis , vel dioecesis , in qua impressio flet, ejus approba-tio , et examen pertineat, et per eorum manum, propriasubscriptione, gratis, et sine dilatione imponendam, subpoenis , et censuris in eodem decreto contentis , approbetur ;liac lege , et conditione addita, ut exemplum libri impri-mendi authenticum , et manu auctoris subscriptum apud exa-minatorem remaneat.