xxn ixstructio
Expungi etiam oportet verba Scripturae sacrae, quaecun -que ad profanum usum impie accommodantur : tum quae adsensum detorqsentur abhorrentem a Catholiconun patrum,atque doctorum unanimi sententia.
Itemque epitheta honorifica, et omnia in laudem haere-ticorum dicta deleantur.
Ad haec rejiciuntur omnia, quae superstitiones , sortile-gia , ac divinationes sapiunt.
Item quaecunque fato, aut fallacibus signis , aut ethni-cae fortunae, humani arbitrii libertatem subjiciunt, obliterentur.
Ea quoque aboleantur , quae paganismum redolent.
Item quae famae proximorum , et praesertim Ecclesiasti-corum , et Principum detrahunt ; bonisque moribus , et Chri-stianae disciplinae sunt contraria , expungantur.
Expungendae sunt etiam propositiones, qua; sunt contralibertatem , immunitatem, et jurisdictionem Ecclesiasticam.
Item quae ex gentilium placitis , moribus, exemplis ty-rannicam politiam fovent, et quam falso vocant rationemstatus , ab Evangelica , et Christiana lege abhorrentem in-ducunt , deleantur.
Explodantur exempla , qua: Ecclesiasticos ritus , Religio-sorum ordines , statum , dignitatem, ac personas laedunt ,et violant.
Facetiae etiam, aut dicteria, in perniciem, aut prae-judicium famae , et existimationis aliorum jactata , repu-dientur.
Denique lasciva , quae bonos inores corrumpere possunt,deleantur.
Et si quae obscenae imagines, praedictis libris expurgan-dis impressas, aut depictae extent, etiam in litteris grandiuscu-lis , quas initio librorum, vel capitum imprimi moris est;hujus generis omnia penitus obliterentur.
§. III.
In libris autem Catholicorum rccentiorum, qui post annumChristianae salutis M.D. XV. conscripti sunt, si id , quod cor-rigendum occurrit, paucis demptis , aut additis , emendariposse videatur ; id correctores faciendum curent; sin minus ,.omnino auferatur.