INSTRUCTIO
XXIII
$• iv.
In libris autem Catholicorum veterum nihil mutare fas sit,nisi ubi, aut fraude haereticorum, aut typographi incuriamanifestus error irrepserit.
Si quid autem majoris momenti, et animadversione di-gnum occurrerit, liceat in novis editionibus , vel ad margi-nes , vel in scholiis adnotare ; ea in primis adhibita diligen-t : a, an ex doctrina, locisque collatis, ejusdem Auctoris sen-tentia difficilior illustrari; ac mens ejus planius explicaripossit.
$. V.
iPostquam codex expurgatorius confectus erit, ac mandatoEpiscopi, et Inquisitoris impressus, qui libros expurgandoshabebunt, poterunt de corumdem licentia , juxta formam incodice traditam, eos corrigere, ac purgare.
DE IMPRESSIONE LIBRORUM
S. I-
Nullus liber in posterum excudatur, qui non in frontenomen, cognomen, et patriam praeferat Auctoris. Quod side Auctore non constet, aut justam aliquam ob causam, ta-cito ejus nomine, Episcopo, et Inquisitori liber edi possevideatur , nomen illius omnino describatur , qui librum exa-minaverit , atque approbaverit.
In his vero generibus librorum , qui ex variorum scri-ptorum dictis , aut exemplis , aut vocibus compilari solent,is , qui laborem colligendi, et compilandi susceperit, prerAuctore habeatur.
s- «•
IU*™ , praeter Episcopi, et Inquisitoris licentiam (dequa Regula decima dictum est), meminerint teneri se, sa-cri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi fa-cultatem a Praelato , cui subjacent, obtinere.
Utramque autem concessionem, quae appareat, ad prin-cipium operis imprimi faciant..