XXXII EKXEDICTI PAP* XIV.
proscribi oporteat; prae oculis habeatur usu jamdiu receptaconsuetudo prohibendi librum, adjecta clausula: donec corriga-tur , scu donec expurgetur , si locum habere possit, nec gravequidpiam obstet, quo minus in casu, de quo agitur, adhi-beri valeat. Hac autem conditione proscriptioni adjecta, nonstatim edatur decretum , sed suspensa illius publicatione , resantea cum auctore, vel quovis altero pro eo agente, et ro-gante , communicetur , atque ei quid delendum , mutandum ,corrigendumve fuerit, indicetur. Quod si nemo auctoris no-mine compareat, vel ipse, aut alter pro eo agens , injun-ctam correctionem libri detrectet, congruo definito temporedecretum edatur. Si vero idem auctor , ejusve procurator ,Congregationis jussa fecerit, hoc est novam instituerit librieditionem cum opportunis castigationibus , ac mutationibus ;tunc supprimatur proscriptionis decretum : nisi forte prioriseditionis exemplaria magno numero distracta fuerint: tuncenim ita decretum publicandum erit, ut omnes intelligant,primae editionis exemplaria dumtaxat interdicta fore, secun-da: vero jam emendata: permissa,
§. 10. Conquestos scimus aliquando nonnullos, quod li-brorum judicia, et proscriptiones, inauditis auctoribus, fiant,nullo ipsis loco ad defensionem concesso. Huic autem que-relae responsum fuisse novimus, niiiil opus esse auctores injudicium vocare , ubi non quidem de eorum personis notan-dis, aut condemnandis agitur, sed de consulendo Fideliumindemnitati, atque avertendo ab ipsis periculo , quod ex no-cua librorum lectione facile incurritur; si qua vero ignomi-niae labe auctoris nomen ex eo aspergi contingat, id nondirecte , sed oblique ex libri damnatione consequi. Qua saneratione minime improbandas censemus hujusmodi librorumprohibitiones, inauditis auctoribus factas; quum prxsertimcredendum sit, quidquid pro se ipso , aut pro doctrina: sua:defensione potuisset auctor afferre, id minime a censoribus,aut judicibus ignoratum, neglectumve fuisse. Nihilo tamenminus , quod saepe alias , summa aequitatis , et prudentiae ra-tione , ab eadem Congregatione factum fuisse constat, hocetiam in posterum ab ea servari magnopere optamus, utquando res sit de auctore Catholico , aliqua nominis et me-ritorum fama illustri, ejusque opus , demptis demendis , inpublicum prodesse posse dignoscatur , vel auctorem ipsumsuam causam tueri volentem audiat, vel unum ex Consultori-