CONSTITUTIO XXXIII
bus designet, qui ex officio operis patrocinium, defensio-nemque suscipiat.
§. 11. Quemadmodum vero, ubi de Congregatione sanctiOfficii agebamus, eidem nos semper interfuturos recepimus,quotiescumque de libro, cujus materia gravioris momenti sit,judicium agatur ; quod erit nobis facillimum , quum eademCongregatio qualibet feria quinta coram nobis habeatur ; sicet Indicis Congregationi praesentiam nostram impendere pa-rati sumus , quoties rei gravitas id promereri videbitur. Ne-que enim id opus esse dicendum est, quum vel haeretici ho-minis liber denunciatur , in quo auctor errores Catholicodogmati adversantes consulto tradit , aut tuetur ; vel opusaliquod in examen adducitur , quo rectae morum regulae la-befactantur , ac vitiis , et corruptelis fomenta praebentur. Inhis enim casibus ne illas quidem, quas supra scripsimus ,accuratiores cautelas adhibere neccsse erit; sed haeretico dog-mate , vel pravo moris incitamento semel comperto , proscri-ptionis decretum illico sanciendum erit, juxta primam , se-cundam, et septimam Indicis Regulas, sacrosancti TridentiniConcilii jussu editas, atque vulgatas.
§. 12. Cum in praelaudata Congregatione sancti Officii se-verissimis legibus cautum sit, ne de rebus ejusdem Congre-gationis quisquam cum alio extra illam loquatur ; nos hanceamdem silentii legem a Relatoribus, Consultoribus, et Car-dinalibus Congregationis Indicis religiose custodiendam prae •cipimus. Illius tamen Secretario potestatem facimus, ut ani-madversiones in libros censurae subjectos, eorum auctoribus,vel aliis illorum nomine agentibus , et postulantibus , sub ea-dem decreti lege communicare queat; suppressis semper de-nunciatoris, censorisque nominibus.
§.13. Examinandis , corrigendisque libris peropportunasunt , quae decem Regulis Indicis a Patribus Tridcntinae Sy-nodi confectis, atque editis continentur. In Instructione au-tem felicis recordationis Clementis Papae VIII. eisdem Regu-lis adjecta, Tit. de correctione librarum §. v., Episcopis , etInquisitoribus cura committitur, ut ad librorum edendorumexamen spectatee pietatis et doetrince viros adhibeant , dequorum fide , et integritate sibi polliceri queant , nihil eosgratice daturos , nihil odio , sed omni humano ajfeclu postha-bito , Dei dumtaxat gloriam spectaturos , et fidelis populi